Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): GENERATIO

GENERATIO,² apud Cistercienses, pro Familia vulgo Filiation. Stat. ejusd. ord. incerti anni cap. 9. ex Cod. Hardenh.: Item cum propter guerrarum disturbia et malitiam temporis complures abbates ordinis nostri ad solvendum cotas contributionum sibi impositas sint plurimum impotentes, domino Cistercii et quatuor primis, cuilibet in Generatione sua, committet capitulum generale, ut inspectis necessitatibus singulorum, etc.