Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): GENESIS

GENESIS, Genitura, fatum. Glossae antiquae MSS.: Genesis, decretum, Genesis, fatum, decretum, vel generatio. Genitura, Spartiano in Vero, Severo, et Geta, cujus, inquit, plerique Afrorum peritissimi fuere. Horoscopus. Commodianus Instr. 16: Et dicitis fata Genesis adscribere vobis. S. Audoenus in Vita S. Eligii lib. 2. cap. 15: Nullus sibi proponat fatum, vel fortunam, aut Genesim, quod vulgo Nascentia dicitur, etc. Ordericus Vitalis lib. 2: Neque Deus, neque cultus, neque providentia in mundo, sed fortuitus casus et Genesis agunt omnia. Infra: An esset aliquid in nobis, quod nec Genesis, sed Dei judicium gereret. Vide Fragmentum Petronii pag. 17. Joan. Chrysost. Serm. 5. περί εἰμαρμένης, et Isidorum Pelusiotam lib. 3. Epist. 191.