Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): GENUINUM

GENUINUM, Nativitas. Natale Genuinum, in lib. 3. Sacrament. Eccles. Roman. cap. 53. ut distinguatur a Natali dignitatis initae. Martyrol. Rhabani: V., KL., Febr., Romae S., Agnetis Virginis Genuinum, hoc est, de Nativitate., Genuinus natalis dies, in leg. 11. et 17. Cod. Th. de Proximis, Comitib. etc. (6, 26.) quo quis in lucem editus est. Ita etiam usurpat Silvius in Laterculo apud Bollandum. Vide Dissertationem nostram de Nummis Imper. Byzant.