Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): GENUINUM

GENUINUM,² Quod generat. Otto Frising. Episc. lib. 1. de rebus gestis Friderici I. Imp. cap. 5. apud Murator. tom. 5. col. 642: Quicquid est, Genuinum est, aut nativum, sicut autem Genuinum non potest esse non simplex, et, ut ita dixerim, non singulare, non solitarium; ita nativum non potest esse non compositum, non conforme, non concretum. Primo ergo videamus quid Genuinum, quid nativum appelletur, ut exhinc horum sensus verborum facilius appareat. Genuinum dicitur tanquam generans, et non genitum, id est, carens generatione. Nativum velut natum aut genitum descendens a Genuino, unde Plato: Est igitur, ut mihi videtur, in primis dividendum, quid sit quod semper est, carens generatione; quid item quod gignitur, nec est semper.