Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): GENUINUM

GENUINUM,³ Sextus Platonicus lib. 1. de Medicina Animal. cap. 1. n. 14: Patellam cervinam, hoc est, Genuinum, si tecum habeas, non surgunt inguina, etc. Cap. 5. n. 22: Genuinum caprae si stercori commisceas, etc. Ubi Humelbergius per Genuinum, testiculos, aut naturam, aut tale quid intelligi putat: observatque a Celso lib. 8. cap. 1. patellam appellari commissuram femorum osse parvo, molli et cartilaginoso tectam. Vide Patella.