Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): GENUS

GENUS, Exemplar ad quod pondera et mensurae exiguntur, unde alia quasi generantur, Gall. Etalon. Libert. Montisoliv. ann. 1312. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 500. art. 4: Quod consules possint et debeant tenere in domo communi Genera pensorum seu mensurarum, etc.