Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): GESTO

GESTO, (GESTARE) Continere, Gall. Contenir, Porter; ut cum de scripto dicimus: Cet écrit porte, etc. S. Eulogius de Concilio Cordub. tom. 3. Concil. Hisp. pag. 149: Non tamen inculpabile illud fuisse putamus simulationis consultum, quod aliud Gestans et aliud sonans, quasi a discursu martyriali plebem compescere videbatur.

Gestare Canticum, Canticum componere, offerre, vel canere. Nicetius Episc. de Psalmodiae bono tom. 3. Spicil. Acher. pag. 7: Si autem quaeramus, quis omnium primus hoc genus invexerit, non invenimus alium nisi Moysen, qui Canticum Deo insigne Gestavit, quando percussa AEgypto decem plagis et Pharaone demerso, etc.