Close Window

Schuetz, Thomas-Lexikon, 2. Aufl. (1895): contemplor

contemplor (contemplari)

beschauen, betrachten: intime (innerlich) contemplari potest dici aliquis tripliciter. Vel secundum quod eius consideratio non distrahitur ad exteriora sensibilia; et sic omnes angeli boni et mali intime contemplantur, quia scientiam non a sensu accipiunt. Aut per hoc, quod non indigent exteriori similitudine, in qua Deum contemplentur, quae scilicet sit extra essentiam eius, sed eum in essentia sua vident; et sic intime contemplantur omnes beati, non autem in statu creationis, nec iterum mali angeli. Aut per hoc, quod non tantum essentiam Dei vident, sed ipsam penetrantes in ipsa inspiciunt eius effectus, qui in ipsa per similitudinem relucent; et sic intime contemplari est proprie assistere, et hoc solum angelis primae hierarchiae convenit, secundum alios vero modos dicitur secundum quid assistere, 2 sent. 10. 1. 1 ad 2.