Close Window

Lewis : remitto

remitto, rĕmitto, mīsi, missum, 3, v. a. and n. Act., to let go back, send back, despatch back, drive back, cause to return (class. and very freq.; cf. reddo). Lit. In gen.: Al. Redde mihi illam (filiam) ... Non remissura es mihi illam? ... non remittes? Me. Non remittam! Plaut. Cist. 2, 1, 29 sq.: a legione omnes remissi sunt domum Thebis, id. Ep. 2, 2, 22: aliquem domum, Caes. B. G. 1, 43 fin.; 4, 21; 7, 4 fin.; id. B. C. 3, 27 fin.: mulieres Romam, Cic. Att. 7, 23, 2: paucos in regnum, Caes. B. C. 2, 44: Fabium cum legione in sua hiberna, id. B. G. 5, 53: partem legionum in sua castra, id. B. C. 3, 97: ad parentes aliquem nuntium, Plaut. Capt. 2, 3, 15: aliquem ad aliquem, id. Cas. 2, 8, 1; Cic. Fam. 16, 5, 1; Caes. B. C. 1, 24; 26: obsides alicui, id. B. G. 3, 8 fin.; Lucil. ap. Lact. 5, 14: is argentum huc remisit, Plaut. As. 2, 2, 69: librum tibi remisi, Cic. Att. 9, 9, 2: pila intercepta, to cast or hurl back, Caes. B. G. 2, 27; so, tractum de corpore telum, Ov. M. 5, 95: epistulam ad aliquem, Plaut. Truc. 2, 4, 43: litteras Caesari, Caes. B. G. 5, 47; cf.: scripta ad eum mandata per eos, id. B. C. 1, 10: naves ad aliquem, id. B. G. 5, 23; so, naves, id. B. C. 1, 27: obsides, id. B. G. 3, 8; 3, 29: nonne vides etiam, quantā vi tigna trabesque Respuat umor aquae? .. Tam cupide sursum revomit magis atque remittit, drives back, Lucr. 2, 199; so, aquas longe (cautes), Sen. Hippol. 583: calces (equi), i. e. kick out behind, Nep. Eum. 5, 5.

To send forth from itself, give out, yield: ut melius muriā, quam testa marina remittit, gives forth, yields, Hor. S. 2, 8, 53: muriam, Col. 12, 9 init.: minimum seri, id. 12, 13: umorem (humus), id. 12, 15 init.: aeruginem (vasa aenea), id. 12, 20, 2: nec umenti sensit tellure remitti (nebulas), Ov. M. 1, 604: umorem ex se ipsa remittit, Verg. G. 2, 218: quod baca remisit olivae, Hor. S. 2, 4, 69: sanguinem e pulmone, Ov. P. 1, 3, 19.

In partic. To let go back, to loosen, slacken, relax any thing strained, bound, rigid, etc. (syn. relaxo; opp. intendo, adduco): in agro ambulanti ramulum adductum, ut remissus esset, in oculum suum recidisse, Cic. Div. 1, 54, 123; cf.: habenas vel adducere vel remittere, id. Lael. 13, 45: frena, Ov. M. 2, 191 (opp. retinere); 6, 228: lora, id. ib. 2, 200; id. Am. 3, 2, 14; cf.: vela pennarum, Lucr. 6, 743: ira contractis, hilaritas remissis (superciliis) ostenditur, Quint. 11, 3, 79: quattuor remissis (digitis) magis quam tensis, id. 11, 3, 99: digitis, Ov. H. 19, 197: remissis, id. M. 4, 229: junctasque manus remisit; vinclis remissis, etc., i. e. to loose, id. ib. 9, 314 sq.: digitum contrahens ac remittens, Plin. 11, 26, 32, § 94: bracchia, i. e. to let sink or fall down, Verg. G. 1, 202: remissas manus, sinking or failing, Vulg. Heb. 12, 12: frigore mella Cogit hiems eademque calor liquefacta remittit, dissolves again, melts, Verg. G. 4, 36; cf.: cum se purpureo vere remittit humus, opens again, thaws, Tib. 3, 5, 4: vere remissus ager, Ov. F. 4, 126.

To leave behind, produce: veluti tractata notam labemque remittunt Atramenta, Hor. Ep. 2, 1, 235.

Jurid. t. t.: remittere nuntium or repudium, to send a bill of divorce, to dissolve a marriage or betrothal; v. nuntius and repudium.

Trop. In gen., to send back, give back, return, restore, dismiss, remove, etc.: (specula) simulacra remittunt, Lucr. 4, 337 Lachm.: vocem late nemora alta remittunt, Verg. A. 12, 929; cf.: totidemque remisit Verba locus, Ov. M. 3, 500: chorda sonum ... remittit acutum (with reddere), Hor. A. P. 349: vos me imperatoris nomine appellavistis: cujus si vos paenitet, vestrum vobis beneficium remitto, mihi meum restituite nomen, Caes. B. C. 2, 32 fin.: quin etiam ipsis (imperium) remittere, id. B. G. 7, 20: integram causam ad senatum remittit, refers, Tac. A. 3, 10: a quibus appellatum erit, si forte ad eosdem remittemur, Quint. 11, 1, 76; 12, 10, 21: veniam, to return, repay, Verg. A. 4, 436: quae nisi respuis ex animo longeque remittis, Lucr. 6, 68; cf.: opinionem animo, to dismiss, reject, cast off, Cic. Clu. 2, 6: si quid ab omnibus conceditur, id reddo ac remitto, resign it, id. Sull. 30, 84: utramque provinciam remitto, exercitum depono, id. Phil. 8, 8, 25: Galliam togatam, id. ib. 8, 9, 27.

In partic. (Acc. to I A. 2. a.) To slacken, relax, relieve, release, abate, remit (freq. and class.): omnes sonorum tum intendens tum remittens persequetur gradus, Cic. Or. 18, 59; cf.: (sonorum vis) tum remittit animos, tum contrahit, id. Leg. 2, 15, 38: quaero enim non quibus intendam rebus animum, sed quibus relaxem ac remittam, relieve, recreate, refresh, id. Fragm. ap. Non. 383, 23: ut requiescerem curamque animi remitterem, id. Verr. 2, 4, 61, § 137: animum per dies festos licentius, Liv. 27, 31; and in a like sense with se, Nep. Alcib. 1 fin.; and mid.: mirum est, ut opusculis animus intendatur remittaturque, Plin. Ep. 7, 9, 13: animos a contentione pugnae, Liv. 5, 41: animos a certamine, id. 9, 12: animos a religione, id. 5, 25; cf.: nihil apud milites remittitur a summo certamine, id. 6, 24, 10: superioris temporis contentionem, Caes. B. C. 2, 14 fin.; cf. Cic. Brut. 55, 202: diligentiam in perdiscendo ac memoriam, Caes. B. G. 6, 14; cf.: curam et diligentiam remittunt, id. B. C. 2, 13: summum illud suum studium remisit, Cic. Brut. 93, 320: ea studia remissa temporibus revocavi, id. Tusc. 1, 1, 1: belli opera, Liv. 30, 3: bellum, id. 30, 23: pugnam, Sall. J. 60, 3 al.: urguent tamen et nihil remittunt, Cic. Fin. 4, 28, 77: equites petere ut sibi laxaret aliquid laboris; quibus ille, ne nihil remissum dicatis, remitto, etc., Liv. 9, 16: cottidie aliquid iracundiae remittebat, Cic. Phil. 8, 6, 19; cf. id. Att. 10, 4, 2: aliquid de suo, id. Rab. Post. 11, 31: horam de meis legitimis horis, id. Verr. 2, 1, 9, § 25: aliquid de severitate cogendi, id. Phil. 1, 5, 12; 13, 17, 36: nihil de saevitiā, Tac. A. 6, 25 al.; cf. Caes. B. C. 3, 17: ex eo, quod ipse potest in dicendo, aliquantum remittet, Cic. Div. in Caecil. 15, 48: aliquid ex pristinā virtute, Caes. B. C. 3, 28: aliquid ex curā verborum, Quint. 10, 7, 22; 7, 1, 22.—With ellipsis of aliquid, etc.: illum viris fortissimis remittere de summā non potuisse, te mulieri deterrimae recte remississe, etc., Cic. Verr. 2, 3, 35, § 82; Liv. 4, 43, 11: de voluntate nihil, Cic. Brut. 5, 17: nihil e solito luxu, Tac. H. 3, 55: nihil ex arrogantiā, id. Agr. 27 al.

Impers.: tum aequo animo remittendum de celeritate existumabat, Caes. B. G. 5, 49.

With inf., to cease, leave off, omit to do any thing (rare; not in Cic. or Cæs.): si cogites, remittas jam me onerare injuriis, Ter. And. 5, 1, 8: neque remittit quid ubique hostis ageret explorare, Sall. J. 52, 5; cf.: quid bellicosus Cantaber cogitet, remittas Quaerere, Hor. C. 2, 11, 3.

With se, or mid., to relax, abate: ubi dolor et inflammatio se remiserunt, Cels. 4, 24 fin.; cf.: cum se furor ille remisit, Ov. H. 4, 51: quae (febres) certum habent circuitum et ex toto remittuntur, Cels. 3, 12; cf. under II.

Mid., to recreate one's self: eundem, cum scripsi, eundem etiam cum remittor, lego, Plin. Ep. 1, 16, 7; cf.: fas est et carmine remitti, id. ib. 7, 9, 9; cf. supra: animus remittatur, id. ib. 7, 9, 13.—( ε ) To give free course to (opp. continere): animi appetitus, qui tum remitterentur, tum continerentur, Cic. N. D. 2, 12, 34.

With respect to a person, to free one from any thing; to give up, grant, forgive, yield, resign, concede, surrender, sacrifice a thing to any one (= concedere, condonare); with acc. of the offence: Tranioni remitte quaeso hanc noxiam causā meā, Plaut. Most. 5, 2, 47: injuriam, Sall. H. 3, 61, 2 Dietsch: quare tum cito senex ille remisit injuriam? Sen. Contr. 2, 11, 1: ut ex animo tibi volens omne delictum remittam, App. M. 3, p. 137, 29; so freq. in late Lat., to remit, forgive a sin or offence: peccata, Vulg. Matt. 9, 2: blasphemia, id. ib. 12, 31: cogitationem, id. Act. 8, 22.

Freq. with acc. of the penalty: multam, Cic. Phil. 11, 8, 18: poenam alicui, Liv. 40, 10, 9: ipso remittente Verginio ultimam poenam, id. 3, 59, 10; 8, 35, 1: omnia tibi ista concedam et remittam, Cic. Verr. 2, 5, 9, § 22; cf. id. Ac. 2, 33, 106; and: alicui remittere atque concedere, ut, etc., id. Planc. 30, 73: meam animadversionem et suppli cium ... remitto tibi et condono, Vatin. ap. Cic. Fam. 5, 10, 2: quod natura remittit, Invida jura negant, Ov. M. 10, 330: si per populum Romanum stipendium remittatur, Caes. B. G. 1, 44: pecunias, quas erant in publicum Varroni cives Romani polliciti, remittit, id. B. C. 2, 21; cf. Liv. 42, 53: aedes (venditas) alicui, to give up, resign a purchase, Plaut. Most. 3, 2, 111: tempus vobis, Cic. Verr. 2, 1, 11, § 30: ut patria tantum nobis in nostrum privatum usum, quantum ipsi superesse posset, remitteret, id. Rep. 1, 4, 8: navem imperare debuisti ex foedere: remisisti in triennium: militem nullum umquam poposcisti per tot annos, id. Verr. 2, 4, 9, § 21: tibi remittunt omnes istam voluptatem et eā se carere patiuntur, resign that pleasure to you, id. de Or. 1, 58, 246: ut memoriam simultatium patriae remitteret, sacrifice to his country, Liv. 9, 38; cf.: privata odia publicis utilitatibus remittere, Tac. A. 1, 10: ut sibi poenam magistri equitum remitteret (dictator), that he would remit for their sake, Liv. 8, 35: dictator consulibus in senatu magnifice conlaudatis et suarum quoque rerum illis remisso honore, dictaturā se abdicavit, having been resigned in their favor, id. 7, 11: jus ipsi remittent, will abandon their claim, id. 6, 18, 7.

Absol.: remittentibus tribunis plebis comitia per interregem sunt habita, withdrawing their opposition, Liv. 6, 36, 3: de tributo remiserunt, id. 5, 12, 13; cf. Tac. A. 1, 8: si hoc ipsi remitti vellent, remitterent ipsi de maritumis custodiis, Caes. B. C. 3, 17.

Poet., with inf., to allow, permit: sed mora damnosa est nec res dubitare remittit, Ov. M. 11, 376; cf.: (Fides) occulte saevire vetat, prodesse remittit, Claud. Laud. Stil. 2, 37.

Neutr., to decrease, abate (very rare, but class.): si forte ventus remisisset, Caes. B. C. 3, 26: imbres, Liv. 40, 33, 4: pestilentia, id. 2, 34, 6: cum remiserant dolores pedum, Cic. Brut. 34, 130; cf.: si remittent quippiam Philumenae dolores, Ter. Hec. 3, 2, 14: tumor remittens, Cels. 7, 18: vapor calidus primo non remittit propter levitatem, does not sink, Vitr. 8, 2.

Hence, rĕmissus, a, um, P. a. (acc. to I. A. 2. a.), slack, loose, relaxed, languid (opp. contentus, contendere): membra, Lucr. 5, 852. Lit.: ut onera contentis corporibus facilius feruntur, remissis opprimunt, Cic. Tusc. 2, 23, 54; cf.: vox, ut nervi, quo remissior, hoc gravior et plenior, Quint. 11, 3, 42: ridens Venus et remisso Filius arcu, Hor. C. 3, 27, 67: ammoniacum, i. e. liquid, Pall. 1, 41, 2; cf. adeps, Veg. 1, 11, 4.

Trop., relaxed, not rigid, strict, or hard, both in a good and bad sense. Mild, gentle, soft, indulgent, cheerful, good-humored, gay, etc. (syn.: lenis, mitis, dulcis): remissior ventus, Caes. B. C. 3, 26: remissiora frigora, id. B. G. 5, 12 fin.: cantūs remissiores, Cic. de Or. 1, 60, 254; cf.: tum intentis tum remissis modis, Quint. 11, 3, 17: si me non improbissime Dolabella tractasset, dubitassem fortasse, utrum remissior essem, an summo jure contenderem, Cic. Att. 16, 15, 1: in eo sermone non remissi sumus, id. Fin. 3, 1, 2: remissus et subridens, Tac. Or. 11 init.: nisi magistratus valde lenes et remissi sint, Cic. Rep. 1, 43, 66: in ulciscendo remissior, id. Red. ad Quir. 7, 23: animus (with lenis), id. de Or. 2, 46, 193; cf.: remississimo ad otium et ad omnem comitatem animo, i. e. most prone, Suet. Aug. 98: remissus et mitis, Plin. Ep. 3, 14, 5: cum tristibus severe, cum remissis jucunde vivere, Cic. Cael. 6, 13; cf. Suet. Galb. 14; id. Claud. 21: decorus est sermo senis quietus et remissus, Cic. Sen. 9, 28: remissius genus dicendi, id. Sest. 54, 115: amicitia remissior esse debet et liberior et dulcior, id. Lael. 18, 66; cf. affectus, Quint. 10, 1, 73: egressiones dulces et remissae, id. 11, 3, 164: joci, gay, merry (opp. curae graves), Ov. M. 3, 319; cf.: remissiores hilarioresque sermones, Suet. Tib. 21: opus, Ov. Tr. 2, 547.

Slack, negligent, remiss (syn. languidus): esse remisso ac languido animo, Caes. B. C. 1, 21; cf.: nostris languentibus atque animo remissis, id. ib. 2, 14: dolus Numidarum nihil languidi neque remissi patiebatur, i. e. no negligence, Sall. J. 53, 6; 88, 2: in labore, Nep. Iphic. 3, 1: oderunt agilem gnavumque remissi, Hor. Ep. 1, 18, 90: remissior in petendo, Cic. Mur. 26, 52: vita remissior, Suet. Tib. 52.

Lower, cheaper: remissior aliquanto ejus fuit aestimatio quam annona, below the market price, Cic. Verr. 2, 3, 92, § 214.

Hence, adv.: rĕ-missē (acc. to B. 1.), gently, mildly (with leniter, urbane; opp. severe, graviter, vehementer, etc.), Cic. de Or. 3, 26, 102; id. Cael. 14, 33; Col. 1, 8, 10; Quint. 10, 2, 23; 12, 10, 71; Suet. Claud. 30.—Comp., Cic. de Or. 1, 60, 255; id. Verr. 2, 4, 34, § 76; Quint. 9, 2, 91.—Sup. is not found.