Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): GLORIA

GLORIA, Pompa, apparatus. Anastasius Bibl. in S. Joanne PP. pag. 35: Veteres Graecorum hoc testificabantur, dicentes a tempore Constantini Augusti... usque ad Justini Augusti tempora non meruisse partes Graeciarum B. Petri Apostoli vicarium suscepisse cum Gloria. Vetus Chronicon Francicum, editum a Petro Lambecio lib. 2. Comment. de Bibliotheca Caesarea pag. 373: Celebrantque Pascha Domini cum magna Gloria. Anselmus Havelbergensis Episc. lib. 3. Dialog. cap. 12: Agapitus Papa natione Romanus veniens CPolim ad Justinianum Augustum, cum Gloria susceptus est.