Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): GLORIOR

GLORIOR, (GLORIARI) Fulcuinus de Gestis Abbat. Lobiensium tom. 6. Spicil. Acheriani pag. 588: Unum hoc ultimum et omnibus praedicatum, pluribusque sui comperto notissimum dicemus: quod videlicet nullus qui Ecclesiae illi unquam intulit damnum, Gloriatus sit in annum: et si forte pro quolibet, ut assolet, injuste illato damno Monachi ex majori Monasterio, quod quidem inferius est, montem S. Ursmari scandunt reclamaturi, creditur, nec vana spes est, nunquam inultum iri. Ubi Gloriari idem est ac eo, quod quis intulit, damno minine frui, nec ob id inultum manere.