Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): GRADUS

GRADUS, in Ecclesia, Ambo, Analogium, Lectrum. Suggestio Germani et Joannis Episcopor. post Epist. 38: Hormisdae PP.: Suscepimus (libellum,) et praesente omni Clero vel plebe in Gradu a servo vestro Notariae sanctae Ecclesiae Romanae est relectus. Lex Alemannor. tit. 16. § 2: Clericus qui in Gradu in Ecclesia publice Lectionem recitat, vel Gradale. Recitabantur itaque Lectiones in gradibus. Sed et ex gradibus sermones habebantur ad populum. Sidonius Carm. 16: Seu te conspicuis Gradibus venerabilis arae Concionaturum plebs sedula circumsistit. Monachus Sangallensis lib. 1. cap. 20. de quodam Episcopo: Et post Evangelii lectionem ascendit ad gradus, quasi ad colloquendum populum. Erant porro Gradus ante altare seu potius ante altaris gradus, unde pars ea aedis sacrae βῆμα Graecis dicta; vel sane quod ad eum lectionis locum per gradus perveniretur, uti de ambone a nobis observatum in Descriptione aedis Sophianae. Leo Ost. lib. 3. cap. 19: Fecit libellum ad cantandum ante altare, sive in Gradu. Infra: Sed et Gradum nihilominus ligneum ejusdem operis extra Chorum ambonis in modum satis pulcrum constituit, in quo videlicet tam Lectiones in nocte quam etiam et Epistolae et Evangelia ad Missas praecipuarum festivitatum legerentur. Perperam in Edit. Brolii est umbonis in morem. Caesarius lib. 6. cap. 5: Alleluya festivis diebus, sicut caeteri, ad Gradum ipse cantavit. Lib. 7. cap. 20: Sanctus vero Joannes Evangelista Dalmatica indutus legit Evangelium,... quo perlecto, Dominus (Jesus) secundum morem Ordinis nostri (in die Purificat. Deip.) ad Gradum rediit, et ab offerentibus candelas suscepit.