Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): GRADUS

GRADUS,ยน Ad honores seu aliquod officium ascensus, promotio. Charta Roricon. episc. Laudun. ann. xv. Lothar. reg. ex Chartul. S. Vincent. Laudun.: Concessimus igitur praefato Reinoni canonico et S. Vincentio supradictam terram, hoc est, dimidiam abbatiam S. Hilarii et ecclesiam ejus cum altari ex integro, salvo ecclesiastico jure, synodorum scilicet et Graduum sacerdotum.