Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): GRADUS

GRADUS,¹⁰ in quatuor qualitatibus secundum Medicos sic explicat Constantinus Africanus lib. de Gradib.: Antiqui concordati sunt dicentes, unamquamque rem esse calidam aut frigidam, humidam aut siccam. Quorum quidem intentio ad temperamentum humanae complexionis fuit. Humana enim complexio caeteris animalium complexionibus temperatior est, et mediocritati propinquior, etc.

Adde ex animadversionibus D. Falconet: Passim physicis et medicis, Quantitas, ut ita dicam, qualitatis. Joan. Haslerus in Logistica medica, hoc est, de morborum et medicamentorum qualitatum Gradus ratione investigandi, etc. Jac. Alkindus de medicinarum compositarum Gradibus, idem de rerum Gradibus; Joan. Bapt. Montanus de Gradibus et facultatibus medicamentorum; Paracels. de Gradibus et composit., etc.