Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): GRADUS

GRADUS,² pro Annus. Hepidanus in Vita S. Wiboradae lib. 2. cap. 4: Soror erat huic B. Martyri nomine Willidruda tricesimum possidens Gradum. Mox: In Gradu sexageno a morte inventa est. Epitaphium Willelmi Nothi Reg. Anglor. apud Ordericum Vitalem lib. 8: Per septem Gradibus se solverat atque duobus   Virginis in gremiis Phoebus, et hic obiit.