Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): GRADUS

GRADUS,⁴ in Ecclesiarum atriis; seu propylaeis. Anastasius Bibl. in Symmacho PP. pag. 32. 33: Gradus vero ante fores Basilicae B. Petri ampliavit: et alios Gradus construxit sub tigno, dextra laevaque... Item sub Gradus in atrio alium cantharum foris in vulgo campi posuit... Item et alios Gradus ascendentibus ad B. Andream fecit, et cantharum posuit... Item ad Archangelum Michaelem Basilicam ampliavit, et Gradus fecit, et introduxit aquam.

Gradus Presbyterii, seu qui jacent ante cancellos, Solea Graecis, ex Italico Soglia, ad quos amandari solebant Monachi pro levioribus culpis, ut habent Usus antiqui Ordinis Cisterciensis cap. 75. de Monachis, qui ad opus Dei tardius veniunt: Venient ad Gradum,... et tunc petant veniam ante Gradum, aut flexis genibus in terra, etc. Cap. 76: Si quis de comedentibus vel de servitoribus offenderit aliquo modo, petat veniam ante Gradum. Cap. 114: Ante gradum Presbyterii satisfaciat. Ita passim haec formula cap. 81. 88. 89. 94. 102. in Institut. Cisterc. Rainardi Abbat. cap. 45. 62. etc. legitur.