Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): GRADUS

GRADUS,⁶ Ordines Ecclesiastici: Canonici Gradus vel plebei, in Epist. Bonifacii Mogunt. ad Cuthpertum Archiep. Cantii praefixa Concilio Cloveshoviensi ann. 747. Anastasius in S. Hygino PP.: Hic Clerum composuit, et distribuit Gradus. Nicolaus I. PP. Epist. 8. ad Michaelem Imp.: Hinc etiam confessor Christi Sylvester fecit Gradus in gremio Synodi, ut non Presbyter adversus Episcopum, non Diaconus adversus Presbyterum,... det accusationem aliquam. Haec verba habentur in Synodo Rom. ann. 324. cap. 3. Capit. Caroli M. lib. 7. cap. 309. 393. Clerici cujuslibet Gradus, etc. Poenitentiale Theodori Archiep. Cantuariensis cap. 1: Gradus non debemus facere ante altare, ubi reliquiae Sanctorum venerandae sunt. Cap. 2. inscribitur: De tribus Gradibus Ecclesiae principalibus. Capitula Theodori Cantuar. apud Acherium tom. 9. Spicil. pag. 61: Nullus per pecuniam obtineat Gradum: sin vero, et ipse, et ordinator ejus omnibus modis a communione projicientur. Capitula Walterii Episcopi Aurelian. cap. 20: Gradus quoque Ecclesiasticos similiter memoriae commendatos habeant, (Sacerdotes) et unde unicuique Gradui in Veteri Testamento origo fuerit, et quomodo Novum in idipsum concordet, etc. Et cap. 21: Ut Presbyteri, (alumnos suos) in quolibet Gradu promovendos in supradictorum tenore sacramentorum et Graduum edoctos exhibeant, quatinus et memoriter ea tenere, et intellectuose sciant explanare.