Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): GRADUS

GRADUS,⁷ nude pro xv. psalmis qui Graduales vocari solent. S. Wilhelmi Constit. Hirsaug. lib. 1. cap. 29: Post praedictas tres orationes recitantur quindecim Gradus vel triginta psalmi, si talis est dies, quando non debent ad orationem procumbere. Ad illas eorumdem quindecim Graduum incisiones, hi, qui super sedilia sedent, exerta manu, propter hoc parum, retro versi solent leniter ea erigere. Schramb. Chron. Mellicense pag. 426: Quia Quindecim Gradus sedendo dicuntur, ad Gloria Patri sine resurrectione tamen erit aliquantulum inclinandum.