Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): GRADUS

GRADUS,⁹ Sententia arbitrorum ann. 1205. in Hist. Monmorenciac. pag. 75: Gradus Gurardi usurarii, et occupatio Gradus Domino remanet Montismorenc. extra partem alterius plateae, in qua domus ejus fuit, etc. Infra: Excepto Gradu et platea, quam diximus. Dotatio Monasterii S. Mariae de Ovarra in Ripa-curtia tom. 3. Collect. Conc. Hispan. pag. 125: Et sunt ipsos alodes, de ipsum Gradum de Aras usque in ipsum Gradum de S. Christophoro, et de Isavana usque in castrum Ripa-Curtiae. Primo saltem loco pro Officina, ut videtur.