Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): GRAECUS

GRAECUS, Christianus, vel Paganus. Graecos ab Ethnicis appellatos Christianos testatur Tertullianus, quod cum Christianam amplecterentur religionem, abjecta toga, pallium, quod erat philosophorum indumentum, supervestiebant. Unde eorum dicterium in Christianum, qui occurrebat, Impostor et Graecus est, apud Hieronym. Epist. 10. ad Furiam, et Epist. 23. ad Marcellam. Contra, Christiani Ethnicos Graecos appellabant. Glossae Graec. Lat.: Ἕλλην τὴν θρησϰείαν, Paganus. Alia vide in Glossar. med. Graecit. col. 362.