Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ALLEGO

ALLEGO,² (ALLEGARE) Ligare, sacramento sibi devincire, in suam Ligam trahere: Italis, Allegare, far lega. Benno Cardinalis in Vita Gregor. VII. PP.: Clericos et Laicos juramentis Allegavit, ne ulla ratione, ullo tempore condescenderent in causa Regis. Vide Allegantia et Allegatus.