Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ALLELUIA

ALLELUIA, Vox Hebraica, quae, Laudate Deum, vel potius Dominum, significat, unde Amalario lib. 4. cap. 48. dicitur ad gaudium et laudem pertinere. Gloss. Graec. MS. Regium Cod. 1673: Αλληλούϊα, αἶνος τῷ ὄντι θεῷ, ἢ αἰνεῖτε τὸν Χριστόν. S. Augustinus Serm. 1. de Divers. cap. 1: Nostis, quia Alleluia Latine dicitur, Laudate Deum. Sic Serm. 5. cap. 9. Serm. 6. cap. 9. Arnobius Junior in Psalm. 104: Alleluia in isto Psalmo principium sumpsit, quam qui interpretantur, Gloria Deo Creatori omnium, verum dicunt. Sed de vocis significatione, et ejus usu in Ecclesiasticis officiis multa suggerunt Scriptores de Divinis Officiis; praeterea Baron. ad Martyrol. 22 April. et in Annal. ann. 384. n. 22. Binius ad Concil. Tolet. IV. can. 11. Haeftenus lib. 7. Disq. Monast. tract. 8. Disq. 1. et alii. Constantius tom. 1. Epistolarum Romanorum Pontificum pag. 613. et seqq. unde mutuabor illud, quod ab Hieronimo refertur in Epitaphio Fabiolae, moribus nostris prorsus absonum: Cum ad celebrandas illius exequias Urbs tota cucurrisset Sonabant, inquit, Psalmi, et aurata templorum reboans in sublime quatiebat Alleluia.

Alleluia clausum, quando in sacris liturgiis desinit cantari. Regula Magistri cap. 28: A Pascha usque ad Pentecosten non licet jejunare, quia Sabbatum Paschae claudit tristitiae jejunia, et aperit loetitiae Alleluia: et Sabbatum Pentecostes claudit Alleluia et aperit jejunia: sed Ecclesiis clauditur Alleluia; nam Monasterio quasi in peculiari servitio Dei Alleluia usque ad Epiphaniam per modum Psalmorum constitutum aperta a servis Dei psallitur Domino. Vetus Placitum sub Guillelmo I. Rege Angliae apud Seldenum ad Eadmerum pag. 199: Ab illo die, quo clauditur Alleluia, usque ad Octavas Paschae, etc. Petrus de Fontaines in Consilio a nobis edito cap. 5. § 6: Sairemens cesse dés le commencement de l'Avant, duskes à lendemain de la Teffaigne, et deske l'Alleluie clost, jusques à la quinzaine de Pasques. Charta Gallica ann. 1282. in Hist. Monast. S. Mariae Suession.: Et si volons.... que toutes les Dames et les Renduës qui après l'Auleluie se saineront, aient leur sainiez ainsi come en autre tans. In omnibus autem Ecclesiis Alleluia cantari a Paschate ad Pentecosten, auctor est S. Augustinus Epist. 86. 119. et Serm. 5. de Divers. cap. 9. sed extra Paschale tempus Damasum PP. in Ecclesia Romana instituisse, ut caneretur certis temporibus, auctor est Gregorius M. lib. 7. Epist. 63. uti illius verba capienda censet Baronius. Unde et in Dominicis, quae sunt ab octava Epiphaniae usque ad Septuagesimam, et in Dominicis, quae sunt ab octava Pentecostes usque ad Adventum, cantatur, ut observat Durandus lib. 5. cap. 4. n. 5.

De singularibus pro Alleluia claudendo ceremoniis in quibusdam Ecclesiis olim solitis adhiberi, haec non indigna scitu refert Epistola, quam nobis exhibet Mercurius Gallicus mensis Decembris ann. 1726. Inter Statuta Tullensis Ecclesiae saeculo XV. in unum collecta, Statutum XV. inscribitur: Sepelitur Alleluia, atque de modo illius sepeliendi haec addit: Sabbato Septuagesimae in Nona conveniant pueri chori feriati in magno vestiario, et ibi ordinent sepulturam Alleluia. Et expedito ultimo Benedicamus, procedant cum crucibus, tortiis, aqua benedicta et incenso, portantesque glebam ad modum funeris, transeant per chorum et vadant ad claustrum ululantes usque ad locum ubi sepelitur: ibique aspersa aqua et dato incenso ab eorum altero, redeunt eodem itinere. Ludicra haec pompa, inquit Auctor Epistolae laudatae, in memoriam revocat consuetudinem alteram multo magis jocularem. In quadam Ecclesia Cathedrali non longe Parisiis distante, choralis puer, si vera est narratio, turbinem, vocabulo Alleluia aureis characteribus exarato, circumvolutum per plana chori sola versabat verbere ad usque integram e choro expulsionem. Haec ibi de exsilio vocis Alleluia.

Honorificentius vale illi dictum est in Ecclesia Autissiodorensi, eique integrum consecratum fuit officium, quod locum habuit officii Dominicae Septuagesimae a primis Vesperis ad matutinas saltem Laudes ipsius Dominicae. Illud officium ex libris Liturgicis ejusdem Ecclesiae et dioecesis circa saeculum 13. manu exaratis eruit sagacissimus veterum monumentorum indigator Dominus Le Beuf, Ecclesiae Autissiod. Canonicus et Succentor, et nobiscum amice communicavit. Integrum hic referre visum est, speramusque Lectori rerum singularium curioso non fore injucundum.

ALLELUIATICUM OFFICIUM

Sabbato in Septuagesima

AD VESPERAS.

Antiph. Alleluia, Alleluia, Alleluia. Capitulum. Benedictus, etc.

Hymnus

  Alleluia dulce carmen, Vox perennis gaudii. Alleluia laus suavis Et Choris Coelestibus, Quam canunt Dei manentes     In domo per saecula.  Alleluia laeta Mater Concivis Jerusalem, Alleluia, vox tuorum Civium gaudentium, Exules nos flere cogunt     Babilonis flumina.  Alleluia non meremur In perenne psallere, Alleluia vox reatus Cogit intermittere; Tempus instat quo peracta     Lugeamus cimina.  Unde laudanda precamur, Te beata Trinitas, Ut tuum nobis videre Pascha det in AEthere, Quo tibi laeti canamus     Alleluia perpetim. Amen.V'Vespertina Oratio, etc.

Ad Magnificat Antiph.

Mane apud nos hodie Alleluia, Alleluia, et crastina die proficisceris Allel. Allel. Allel. Et dum ortus fuerit dies ambulabis vias tuas Allel. Allel. Allel.

Oratio.

Deus qui nos concedis Alleluiatici cantici deducendo solempnia celebrare, da nobis in aeterna beatitudine cum sanctis tuis Alleluia cantantibus perpetuum feliciter Alleluia posse cantare. Per Dominum, etc.

AD MATUTINUM.

Invitatorium. Allel. Allel. Allel. Allel. Allel. Allel. Hymnus. Alleluia dulce carmen, etc. In I. Nocturno, Ant. Allel. V'. Memor fui nocte, etc. Lectio i. In principio creavit Deus, etc. R'. Alleluia. Dum praesens est invitantur illam, et desiderant illam dum se eduxerit; * Et in perpetuum coronata triumphat ante Dominum, Alleluia. V'. In amicitia illius delectatio bona, quoniam immortalis est in conspectu illius. *Et in perpetuum, etc. R'. 2. Multiplicentur a Domino anni tui Alleluia; per viam sapientiae incedas, *Et per semitam justitiae revertaris ad nos, Alleluia, Allel. V'. Sola namque tenes principatum in conspectu Domini, propterea revertere in Thesauros tuos. *Et per semitam, etc. R'. 3. Alleluia sola tenes principatum in conspectu Domini, propterea revertere in Thesauros tuos, te benedicant Angeli, * Quia placuisti Domino, Allel. Allel. V'. Angelus domini bonus comitetur tecum, et bene disponat itinera tua. * Quia, etc. In II. Nocturno. Ant. Allel. Alleluia.       Sequuntur Lectiones e Genesi. R'. 4. Angelus Domini bonus comitetur tecum, Alleluia, et bene disponat itinera tua: * Ut iterum cum gaudio revertaris ad nos, Alleluia, Allel. V'. Multiplicentur a Domino anni tui, per viam sapientiae incedas: * Ut iterum, etc. R'. 5. Alleluia, Revertere in Thesauros tuos: * Te benedicant Angeli, Alleluia. V'. Sola namque tenes principatum in conspectu Domini, propterea revertere in Thesauros tuos: * Te benedicant, etc. R'. 6. Alleluia, Delectatio bona in operibus manuum illius, * Divitiae multae, Allel. Allel. V'. Speciosa facta es, et suavis in deliciis multis. * Divitiae multae, etc. In III. Noct. Ant. Alleluia. Homilia in Evang. Simile est regnum, etc. R'. 7. Nomen bonum melius est quam divitiae multae, * Super aurum et topazion gratia bona est, Alleluia, Alleluia. V'. Quam dulcia faucibus meis eloquia tua Domine, super mel et favum ori meo. *Super, etc. R'. 8. Alleluia, Judica Judicium meum et redime me, Alleluia, a calumniantibus me. * Alleluia. V'. Vide humilitatem meam, et eripe me quia legem tuam non sum oblitus. * Alleluia. R'. 9. Alleluia, Mane apud nos hodie et cras proficisceris, Alleluia; * Et dum ortus fuerit dies ambulabis vias tuas, Allel. Allel. V'. Angelus Domini bonus comitetur tecum, et bene disponat itinera tua. * Et dum, etc.

IN LAUDIBUS.

Ant. Omnes sumus sitientes Alleluia, Alleluia. Psal. Dominus regnavit. Jubilate. Deus. Ant. Benedicat terra Dominum et omnia nascentia in ea hymnum dicant, Allel. All. Cant. Benedicite. Ant. Alleluia, Sola tenes principatum in couspectu Domini, propterea revertere in thesauros tuos, te benedicant Angeli, Allel. All. Psal. Laudate. Capitulum, Hymnus, Antiph. ad benedictus, ut supra in i. Vesperis.

Nihil pro secundis Vesperis et aliis Horis annotatur. Psalmus autem Laudate in Laudibus hoc cantabatur ritu: Alleluia, Laudate Dominum de Coelis, laudate eum in excelsis, Alleluia. Laudate eum omnes Angeli ejus, laudate eum omnes virtutes ejus, Alleluia, Alleluia. Laudate eum sol et luna, laudate eum stellae et lumen, Alleluia, Alleluia, Alleluia.

Ubi vides i°. versui addi semel Alleluia, bis secundo, ter sequenti, et sic de caeteris. Qui ritus etiam in Monasterio S. Germani Autissiod. servabatur aetate Henrici, id est, nono saeculo, ut testatur ipse c. 10. Libri primi de Miraculis S. Germani.

In ejusdem aevi Missali ad usum Ecclesiae Autissiodor. notatur pro Oratione 1. Collecta Deus qui nos Alleluiatici, etc. et pro 2. Preces populi, etc.

Hic autem ritus et officium in Ecclesia Autissiodorensi postea translata sunt a die Dominica in Septuagesima, ad diem festum S. Stephani 26. Decemb. ut videre est in Antiphonalibus 14 et 15. saeculi.

Alleluia Dominicalia, Quae diebus dominicis cantantur, apud Honorium Augustod. lib. 4. cap. 98.

Alleluia duplex, quod repetitur, ac bis dicitur. Vide Durandum lib. 6. cap. 89.

Alleluia, in Clamore bellico pronunciatum testantur Constantinus de vita S. Germani lib. 1. cap. 19. apud Surium tom. 4. Ado Viennensis in Chronico, ubi de eodem S. Germano, et Ordericus Vitalis lib. 12. pag. 887.

Alleluia quod dicitur Baha, id est, cum pneumate seu jubilo, ut aiunt, repetendo scilicet a, a, cum certa modulatione. Ordinar. vetus MS. eccl. Camerac. ad missam Dominicae. 1. in Adventu: Alleluia cantatur a duobus dominis in pulpito, epistola et evangelium similiter in pulpito. Post Alleluia, cantor incipit Alleluia, quod dicitur Baha, et cantatur a choro alternatim ad modum sequentiae... Alleluia, Veni, Done, sine Baha.

Alleluia, femin. gen. in Bulla Benedicti VIII. PP. ann. 1023. in Append. ad Marcam Hispan. col. 994: Ut si praedicta festivitas evenerit, postquam dimissa fuerit Alleluya, etc. Sic et nostri Alleluie dixerunt. Mirac. MSS. B. M V. lib. 3: Il n'est sequense, n'Alleluie, Bele note, ne Kyriele, Tant soit plaisans, ne tant soit bele, Que trop n'anuit, s'ele trop dure.

Alleluia, Pulpitum, ubi Alleluia cantari solet. Arest. ann. 1343. 6. Mart. in vol. 2. arestor. parlam. Paris.: Cum lite et causa pendente in curia nostra inter episcopum Tornac. et decanum et capitulum Tornac. super facto et occasione cujusdam ostii, existentis in Alleluya et descensu contiguo capellae episcopali, etc. f. Alleya.