Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): GRATANTER

GRATANTER, Libenter, grato animo. Charta ann. 1163. ex Tabul. S. Germ. Prat.: At idem reverendissimus papa Alexander precibus nostris Gratanter annuens, etc. Tabul. S. Vict. Massil.: Propter servitium quod ego illi in sua vita morteque Gratanter ac devote exhibui. Vide infra Gratifice. et Haltaus. Glossar. German. voce Dankneme col. 217.