Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): GRATULOR

GRATULOR, (GRATULARI) Frui, uti, gaudere. Vita B. Gobert. tom. 4. Aug. pag. 393. col. 2: Adeo quod ipsa (ducissa) precibus pii Goberti mollita dictum abbatem Gemblacensem et conventum suo jure pateretur Gratulari. Hibern. Exsul. Carm. ad Carol. M. apud Majum Classic. Auctor. tom. 5. pag. 406:   ..... Conditor orbis Nostris assiduis Gratulatur cantibus aequis.