Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): GRATUS

GRATUS,³ Decipulae seu caveae species ad capiendas aves, Ital. Graticcia. Stat. crimin. Cuman. cap. 142. ex Cod. reg. 4622. fol. 94. r°: Non sit aliqua persona,... quae audeat vel praesumat de cetero capere pipiones seu columbos ad retia duarum alarum, sive alia retia, laqueos, Gratos, balistos, etc. Vide supra Grata.