Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): GRAVO

GRAVO,⁴ (GRAVARE) Consentire, stipulari, gratum habere; unde leg. videtur Gratare. Vide supra in hac voce num. 2. Scacar. Paschae apud Fales. ann. 1207. in Reg. S. Justi Cam. Comput. Paris. fol. 16. r°. col. 1: Judicatum est quod recordatio assisiae curret super quod monachi S. Audoeni dicebant, quod Robertus Baivel Gravaverat in assisia Fallesiae, quod perderet querelam suam, si carta similis cartae, quam monachi habent, posset inveniri sigillata in sigillo fratris sui. Vide supra Gratificare 2.