Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): GRAVO

GRAVO,⁶ (GRAVARE) Concipere; dicitur de piscibus quando copulant, vulgo Frayer. Pactum ann. 1303. ex Tabul. D. Venciae: Possint piscare... tempore Quadragesimali cum filatis et aliis ingeniis quibuscumque, entremaillo duntaxat excepto; et ne turtures sive truchas destrui et dissipari valeant, tempore quo Gravant, etc.