Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): GULA

GULA, Gall. Gueulle, vocabulum, quo frequenter utuntur feciales nostri ad designandum in armis seu insignibus rubeum colorem. Est autem Gula pellis rubricata, auctore S. Bernardo Epist. 42. cap. 2: Horreant et murium rubricatas pelliculas, quas Gulas vocant, manibus circumdare sacratis. Unde elicimus, Gulas fuisse pelles non nativi coloris, sed rubrica intinctas, ad idque adhibitas Armenicas, hoc est, murium Ponticorum: interdum etiam ipsas Martes Zibellinas, albas scilicet, quales in Norvegia nasci auctor est Adam Bremensis cap. 239. Idem S. Bernardus de Vita et morib. Cleric. cap. 4: Aliqui forte et dependentes a collo rubricatas murium pelles ... a mulierculis mutuantur. Mabill. tom. 4. Annal. Benedict. pag. 460. ex Chron. Saxon. MS.: Delicatioris etiam vestitus nulla Canonicis (Hildensheimensibus) cura, ita ut Gutas, quibus nunc ardet Clerus, penitus nescirent, linguas pelliciales ac manicas, non pallio, sed ingrato panno ornarent. Pelles arietum rubricatae, vel janthinae, Exod. cap. 25. et 26. ubi Graecus Interpres, δέρματα ϰριῶν, ἠρυθροδανωμένα ϰόϰϰινα δέρματα, apud Theophanem pag. 422. Pelles coccineae, apud Anastasium in Histor. Eccl. pag. 178: Vestimenta quoque seu coccineas pelles usque ad pretium 50. librarum. Has δερμάτια ἀληθινὰ videtur appellare Constantinus de Administ. Imp. cap. 6. Occurrit praeterea Gulae vox apud Brunonem de Bello Saxonico eadem notione: Unus ex ipsis cujusdam nobilis ex curia crusinam Gulis ornatam quasi furtim praecidit. Ex his observat Menagius Gulae plurali numero, non Gula singulari, scribendum fuisse, similique modo Gallice Gueules, non Gueule, dicendum esse, licet aliter dixerint nonnulli Genealogistae.