Close Window

Lewis : sanitas

sanitas, sānĭtas, ātis, f. sanus, soundness of body, health (class., = valetudo bona; opp. valetudo mala, imbecillitas; cf. also salus): est enim corporis temperatio, cum ea congruunt inter se, e quibus constamus, sanitas: sic animi dicitur, cum ejus judicia opinionesque concordant, Cic. Tusc. 4, 13, 30; cf. id. ib. 3, 5, 10. Lit.: Apollo, quaeso te, ut des Salutem et sanitatem nostrae familiae, Plaut. Merc. 4, 1, 13 (for which, in the old formula of prayer in Cato, R. R. 141, 3: duis bonam salutem valetudinemque; v. salus, I. A. init.): ut alimenta sanis corporibus agricultura, sic sanitatem aegris medicina promittit, Cels. prooem. init.: qui incorruptā sanitate sunt, Cic. Opt. Gen. 3, 8 (for which, shortly before: contenti bonā valetudine): aegro interim nil ventura sanitas prodest, Sen. Ep. 117, 26; Tac. A. 1, 68 fin.: si robur corporibus bonum, non est minus sanitas, Quint. 5, 10, 89 N. cr.; so, corporis (with integritas), Gell. 18, 1, 5: pecoris, Varr. R. R. 2, 1, 21: hostiae, id. ib. 2, 5, 11: donec sanitate ossis dolor finiatur, by the healthy condition of the bone, i. e. by the bone's being completely healed, Cels. 8, 8 fin.: ad sanitatem dum venit curatio, while the cure is being perfected, Phaedr. 5, 7, 12; cf.: folia ligni ad sanitatem gentium, Vulg. Apoc. 22, 2: redire in statum pristinum sanitatis, Ambros. in Psa. 40, 12: restitui sanitati, to recover, Vulg. Matt. 12, 13; Sulp. Sev. Chron. 1, 13 fin.: sanitatem reddere, Cels. 2, 8; Arn. 7, 39: pristinae aliquem sanitati restituere, Hier. Ep. 76, 8; Sulp. Sev. Vit. St. Mart. 21: recipere sanitatem, Just. 11, 8, 9; Cels. 6, 15 fin.: recuperare sanitatem, Just. 20, 2, 9; 32, 3, 9.

Trop. Soundness of mind (opp. to passionate excitement), right reason, good sense, discretion, sanity, etc. (v. Cic. Tusc. 4, 13, 30 supra): sanitatem enim animorum positam in tranquillitate quādam constantiāque censebant,...quod in perturbato animo, sicut in corpore, sanitas esse non posset, Cic. Tusc. 3, 4, 9: sua quemque fraus, suum scelus de sanitate ac mente deturbat, id. Pis. 20, 46; pravarum opinionum conturbatio et ipsarum inter se repugnantia sanitate spoliat animum morbisque perturbat, id. Tusc. 4, 10, 23: plebem ad furorem impellit, ut facinore admisso ad sanitatem pudeat reverti, Caes. B. G. 7, 42; 1, 42: ad sanitatem se convertere, Cic. Sull. 5, 17: ad sanitatem redire, id. Fam. 12, 10, 1: ad sanitatem reducere, id. Verr. 2, 2, 40, § 98: perducere ad sanitatem, Hirt. B. G. 8, 22; Cic. Phil. 11, 14, 37; Liv. 2, 29; 2, 45; Phaedr. 4, 25, 35: est omnino Priscus dubiae sanitatis, Plin. Ep. 6, 15, 3.

Of style, soundness or correctness of style, propriety, regularity, purity, etc.: insulsitatem et insolentiam, tamquam insaniam orationis odit, sanitatem autem et integritatem quasi religionem et verecundiam orationis probat, Cic. Brut. 82, 284: summi oratoris vel sanitate vel vitio, id. ib. 80, 278: ut (eloquentia) omnem illam salubritatem Atticae dictionis et quasi sanitatem perderet, lost all the healthy vigor and soundness, as it were, of Attic speech, id. ib. 13, 51 (v. salubritas, I. fin.; and cf. id. Opt. Gen. 3, 8): qui suae imbecillitati sanitatis appellationem, quae est maxime contraria, obtendunt, Quint. 12, 10, 15; cf. Tac. Or. 23: eloquentiae, id. ib. 25.

Rarely of other abstract things: victoriae, solidity, permanence, Tac. H. 2, 28 fin.: metri, regularity, correctness, Macr. S. 5, 17 fin.