Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): GUTTA

GUTTA, Idem videtur quod Gota, de qua voce supra, et Gutera, Canalis, rivus. Tabularium Prioratus de Paredo fol. 22: Terminat de una parte currente Gutta, alia via publica, etc. Fol. 29: Sunt ii fines dis lo perron, usque ad Guttam, quae dividit villam Defensum dictam, et silvam, etc. Fol. 42: Qui terminat de una parte Gutta mortua, etc. Fol. 62: De una parte terra S. Vincentii, de alia Liger fluvius, de altera Gutta decurrit. Tabular. Monasterii S. Andreae Viennensis: In alio fronte, Gutta percurrente, qui ad aestum siccat, etc. Infra, Gutta sicca dicitur. Occurrit etiam crebrius in Tabulario Conchensis Abbat. in Ruthenis.

Charta ann. 1310. in Reg. 46. Chartoph. reg. ch. 44: Ex alia parte dicti pontis S. Johannis sicut Guta ascendit,... et prout exinde protenditur ad quemdam lapidem rotundum, qui est quasi in capite dictae Gutae inter rivos de Laverneda,... et inde prout descendit fundus Gutae, quae est inter curtile de Chaselas et curtile de Loyseret. Alia ann. 1319. in Reg. 61. ch. 428: Et exinde sicut Gutta de fossa ascendit ad cenderium de Vallieras. Vide Guttarium.

In tractu Dumbensi, et fortassis etiam in aliis, per Guttas saepius intelliguntur illi canales et alvei, quibus aqua fluvialis in vicinos fundos derivatur. Qui in iis locis, in quibus hujusmodi canales effodiuntur, jurisdictionem integram habent domini, ii piscacationis jure potiuntur. Charta Thossiaci ann. 1451: Debet 5. sol. Vienn. pro licentia ei data de construendo in suo prato vocato la Goille quamdam Guttam piscatoriam.

Guta, Eadem notione. Tabularium Eccl. Cadurcensis: Cum ipsa terra, quae tenet in ipso loco, quae tenet in illa Guta. Charta Froterii Episcopi, ibidem: Et per illo termine... et descendit per mediam cumbam, usque in illa Guta, quae dicitur Boina.

Guttula, Rivulus. Tabularium Monast. S. Andreae Viennensis: In alio fronte terra ipso quintillone, et Guttula, quae ad aestum siccat. Tabularium Brivatense Ch. 15: De duobus vero lateribus vineas S. Juliani, ex quarto vero latere Guttulam decurrentem, etc. Alibi: De subteriori vero latere est Gutula decurrens, de superiore vero latere strata publica.