Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): GUTTA

GUTTA,² Italis Gotta, Hispanis Gota, Catarrhus, fluxio, quod guttatim fiat, inquit Berevicius lib. de Idea Medicinae antiquor. nescio an vere. Domnizo lib. 2. de Vita Mathildis cap. 21: Frigore percussa, doluit nimis illico Gutta. Vita S. Anselmi Episc. Lucensis n. 57: Die quadam cito superveniens Gutta, ita ut unius oculi lumen sanguine cooperiret, Num. 58: Gutta, quam dicunt fistulam, generante, putredo quaedam assidue stillabat. Num. 39. et 42: Gutta paralytica, Gutta, quam Paralysim vocant. Hydropisis, apud Tortarium Floriacensem: Gutta fugit ventris, restinguitur hic sacer ignis. Magister AEgidius Corboliensis de Urinis: Innuitur Gutta regnare per alba minuta. Ubi vide Gentilem de Fulgineo. Ebrardus in Graecismo cap. 10: Est pluviae gutta: sed sit situlae tibi stilla; Dicitur esse sene passio Gutta fore. Vide Albertum M. lib. 23. de Animalib. cap. 18. et Grimm. Mythol. German. pag. 673.

Gutta Cadiva, Caduca, Ἐπίλεψις. Glossae Riblicae MSS.: Epilenthici dicuntur, qui Guttam habent Cadivam. Robertus de Tumbalenia in Epistola ad Monachos S. Michaelis de Monte apud Mabill. tom. 5. Annal. Benedict. pag. 659. col. 1: Hugo vocatus frater quidam... subito illa molestia arripitur, quam Medici Epilepsiam vocabulo Graeco dicunt, vel Sacrum morbum, eo quod sacras hominis partes, ut est caput, et mentem occupet; nos vero vulgariter Guttam Caducam, ex eo quod cadere faciat, vocamus. Vita MS. Caroli M. jussu Friderici Imp. exarata lib. 2. cap. 22: Sed quod magis dolendum erat, intrinsecus epatica passio, imo ebitudo animi, Caduca Gutta, et cotidiana vecordia ipsum desipere faciebant. Vita S. Raynerii, tom. 2. Junii pag. 442: Haec sub occasione Caducae Guttae, biennio ante adventum almi Raynerii ad nos a daemonio fuerat vexata.

Goute félonnesse appellatur in Lit. remiss. ann. 1366. ex Reg. 98. Chartoph. reg. ch. 676: Icellui Thomas ala de vie à trepassement par une maladie, si comme l'en dit, de quoy il estoit malade par plusieurs fois, appellée Goute félonnesse. Aliae ann. 1425. in Reg. 173. ch. 311: Icellui jeune enfant estoit entachié d'une maladie d'avertin de teste, nommée Goute, dont il cheoit voulentiers par intervalles.

Gutta Ciata, Gallis Goutte Sciatique, Ischiadicus dolor, in Miraculis B. Edmundi Archiep. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1895.

Gutta Estranguria. Vide supra Estranguria.

Gutta Fantilia. Filiam habebat parvulam... habentem Guttam Fantiliam, in Actis SS. Junii tom. 3. pag. 452. ubi Fantilia forte pro Infantilis, et Gutta Fantilia pro Variolae.

Gutta Malogranata, Hemicraniae species, quam Galli vocant Pome grenade. Occitanis, Mielgrano. Steph. Julianus in Vita B. Coletae n. 234: Affligebatur... specialiter passione Guttae Malogranatae, taliter quod vi doloris efficiebatur quasi furibunda. Ditmarus lib. 4. pag. 50: Cui in capite suo multum nocuit migranea, quae duplex: aut ex Gutta, aut ex vermibus. Morbi, non fructus, genus est, vulgo Migraine, Hemicrania.

Gutta Palestina, f. pro Paralytica, ut notant docti Editores ad Append. vitae S. Ludov. reg. Franc. tom. 5. Aug. pag. 569. col. 2.

Gutta Rosacea, Medicis, Rubedo in facie.

Gutta Salsa. Vitus Cortonensis in Vita B. Humilianae, tom. 4. Maii pag. 397: Sicut autem recessisti a me, nunquam ilii et lateris dolorem sensi... Infirmitas illa vulgo Papici vocabatur, alio autem vocabulo Ignis volatilis, alio modo Gutta Salsa nominatur.

Gutta Serena, Medicis nostris Goutte Sereine, Caecitas, licet nullum in oculis vitium appareat praeterquam in pupilla, quae tum latior apparet et obscurior. Miracula S. Mariae Magd. de Pazzis, tom. 6. Maii pag. 322: Ob Guttam Serenam, quam biennium passa fuerat in oculo dextro, videndi facultatem amiserat.