Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): GUTTA

GUTTA,³ et Guta, Gallis la Goutte, Podagra, Arthritis quaelibet, in Vita Innocent. VI. PP. apud Bosquetum pag. 139. Chronicon Casauriense: Illa infirmitate, quae Gutta appellatur, graviter fuerat occupatus. Radulfus in Vita S. Richardi Episcopi Cicestrensis num. 86: Cum Gutta, quam Podagram vel Artreticam vocant, frequenter vexaretur, etc. Pseudo-Ovidius lib. 2. de Vetula: Tussiat aeternum, juncturas Gutta fatiget. Ptolemaeus Lucensis ann. 1284: Defectum patiebatur in manibus et pedibus propter Guttas, ita quod vix celebrabat. Occurrit in Hist. Mediani Monast. pag. 275. in Fragmentis Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 624. col. 2. in Miraculis B. Simonis, tom. 2. April. pag. 823. in Vita B. Hugonis de Lacerta, apud Marten. tom. 6. Ampliss. Collect. col. 1186. et alibi.