Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): GUTTA

GUTTA,⁴ Hydropisis. Hartmannus in Vita S. Wiboradae Virg. saec. 5. Benedict. pag. 60: AEgritudinis, inquit, (Eggehardus vel Ekkehardus) incommoditatem Gutta infestante, et totum corpus meum contrahente, etc. Hydropisin intelligendam esse patet ex Hepidanno, qui de eodem morbo disserens ibid. pag. 62. ait: Ekkehardus... cum quodam tempore Hydrope ad extrema deductus esset, etc.