Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): GUTTA

GUTTA,⁵ Stillicidium, Gall. Goutte, Gouttiere. Chirographum Remboldi in Tabulario S. Clodoaldi: Et si praedictus Remboldus domus pinnaculum auferre voluerit, vel heres ipsius, usque ad pannam Guttae auferre licebit. Charta Philippi Aug. ann. 1220. in Hist. Monmorenciaca pag. 85: Facit unam domum si voluerit, nomine suo absque forteritia in insula de Chastelles supra Sequanam, ejusdem altitudinis, cujus sunt aliae domus in eadem insula: ita videlicet quod parietes Guttae, altitudinem aliorum parietum ejusdem insulae non excedant.