Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): GUTTA

GUTTA,⁶ Macula. Auctor Mamotrecti ad cap. 36. Gen.: Polymitus, vestis ex variis coloribus et Guttis, a polis, quod est pluralitas, et mitos, quod est Gutta. Infra: Mitos, Guttam sonat... calamita est rana, quae moratur in cannis, varias habens Guttas. Idem ad 35. Exod.: Polymitarius, qui operatur polymito, id est, vario opere et Guttato. Ita Guttatus, color est in equis, guttis distinctus. Hac notione Ovidius: Nigraque caeruleis variari corpora Guttis.

Memor. Dadon. ad ann. 893. inter Probat. Hist. Virdun. pag. 1. col. 2. Pertz. Script. tom. 4. pag. 37. lin. 41.: Berhardus dedit ad ipsum altare unum sacerdotale vestimentum auro ornatum, planetam scilicet, id est ex dirotano cum Guttis, etc. Maxime vero dicitur de maculis, quae lacrymas effingunt. Inventar. S. Capellae Paris. ann. 1335. in Reg. I. Chartoph. reg. ch. 7: Item una casula, una dalmatica et una tunica de camoscato nigro gutato Gutis albis pro officio defunctorum. Aliud Gall. ex Bibl. reg.: Un chasuble, tunique et dalmatique de camocaz noir, goutté de Goutes blanches pour l'office des mors. Vide Gouttae.

Bona Gutta. Vide Calamita.