Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): GUTTA

GUTTA,⁷ Species aromatica, Psal. 44. 9. Eccli. 24. 21. et in rythmica Descriptione Veronae apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 1095.

Gutta Alba, Sebum, ut videtur, Gall. Suif. Constit. civit. Tull. ann. 1297. in Reg. A. Chartoph. reg. ch. 1: Quiconques seroit trouvez... dedans la ville cusant char de murie, paieroit cinq sols: mais la doient cure aux champs et desous vent, sus la poinne dessusdite; et la blanche Goute puet en faire dedans la ville.

Gutta Mera, Gall. Mere goutte. Charta ann. 1208. ex Tabul. Fossatensi f. 29: Annuatim unum duplarium vini sine fusto de Mera Gutta ad mensuram Parisiensem persolvent. Alia ann. 1212. fol. 31: Et tempore vindemiarum nomine censum in cuva et de Mera Gutta... persolvent.

Gutta Pura, Eadem notione. Charta Adami Abb. S. Faronis ann. 1313. inter Instrum. Histor. Meldensis pag. 200: Tenebitur perpetuo reddere Conventui supradicto centum viginti et duodecim modios vini de Pura Gutta ad mensuram Meldensium.

Gutta Prima, Aqua ex qua fit sapo. Vide Capitellum 2.