Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): HABITACULUM

HABITACULUM, Habitatio, domus. Breviarium Pisanae Historiae apud Murator. tom. 6. col. 163: Si quidem Graeci duce praedicto Pelope, de Arcadia venientes et ad litora Pisanorum applicantes, invenientes postum et flumina, balnea et lapidicinas, coeperunt Habitacula in diversis partibus construere. Occurrit apud Gellium et passim in Scripturis.