Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): HERETICUS

HERETICUS,³ De Hereticis dictis Albigeois, vide Mus. Arch. dep. de p. 158. ad p. 163, Déposition devant l'Inquisition à Toulouse, 1256: Due mulieres quarum nomina ignorat, qui omnes et ipse testis adoraverunt ibi dictos Hereticos, ipso teste vidente, secundum modum Hereticorum, et audiverunt verba et monitiones eorum multociens (p. 159). In confessione sua Guillelmus Furnerius de Tholosa conversus ipsam matrem culpat: Aladaycis mater sua primo monuit ipsum testem pluries ut diligeret bonos homines scilicet Hereticos, et quod melius poterat homo salvari in fide Hereticorum quam in fide ecclesie Romane (p. 161).