Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): HIERUSALEM

HIERUSALEM, Sic Monasterium Resbacense primitus vocatum, testis est Charta Caroli Simplicis Reg. Fr. ann. 907. tom. 2. Hist. Meld. pag. 6: Abbatiam S. Petri Resbacis nomine dictam, et quondam Hierusalem cognominatam, etc. Quod nomen a Fundatore inditum docet Bulla Innocentii II. ann. 1135. ibidem pag. 25.