Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): HISPANUS

HISPANUS, Thwroczius in Chron. Hungar. 1. part. cap. 15. ubi de Attila et praelio Catalaunico: Et horum quidem Capitaneos ipsorum lingua Hispanos vocatos extitisse, et exinde et Hispaniam nomen accepisse tradunt. Ab ejusmodi Hispanis Capitaneis ortum nomen apud Hungaros Ispan quidam censent, quibus idem est, ac Comitatus, judicium provinciale, cui scilicet Capitaneus Hispanus praeerat.