Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): HISTORIALITER

HISTORIALITER, Dudo lib. 3. de Actis Normannorum pag. 153: Hinc forinsecus dealbavit illud, (delubrum) intrinsecus autem depinxit Historialiter, id est, historias et figuras depinxit. Gesta Innocentii PP. III. apud Murator. tom. 3. pag. 539: Ea siquidem quae sub umbra legis Historialiter accidisse leguntur,.... spiritualiter eveniunt in populo Dei tempore gratiae.