Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): HISTORIOGRAPHUS

HISTORIOGRAPHUS, Pictor. Gloss. Lat. Gall.: Historiographus, Peintre de hystoire. Historiographo, as, Peindre hystoire. Ugutio: Historiographare, historiam describere, vel depingere et designare. Ἱστοριογράφος μουσιάτωρ, in Inscriptione, quae visitur in Ecclesia Deiparae Bethleemitana, legiturque in Dissert. 27. ad Joinvillam pag. 319. Ἱστορεῖν et ἀνιστορεῖν, Graecis nuperis est pingere. Joannes Damascenus in Synodica ad Theophilum Imp.: Διὸ ϰαὶ πρότερον ἐν ταῖς ἐϰϰλησίαις ανιστορεῖσθαι ἐνομοθέτησε, ϰαὶ ταῦτα ἐν ζωγραφιϰοῖς χρώμασι χαράττων τὴν ἐν Βηθλεὲμ γέννησιν, etc. Paulo supra: Καταϰοσμοῦντος ἀυτὴν ζωγραφιϰαῖς ἱστορίαις, ϰαὶ μουσουργιϰοῖς ψηφίσιν. Anonymus de Locis SS.: Εἶναι ϰαὶ ἱστοριμένη ἡ λαζάρωσις τοῦ Χριστοῦ. Sic Itali Historiare usurpant. Dantes in Purgat. Cant. 10: Quivi erat Historiata l'alta gloria Del Roman Prence.