Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): HOMO

HOMO, Homines appellati, famuli, actores, procuratores, custodes, etc. Ita usurpant Senator lib. 10. Epist. 5. Ausonius Epist. 22. Pacatus in Paneg. Symmachus lib. 2. Epist. 30. lib. 3. Ep. 27. lib. 5. Ep. 54. Greg. M. lib. 3. Ep. 37. lib. 6. Ep. 9. Jurisconsulti, et alii passim, ut omittam veteres. Vide Cujacium lib. 8. Observ. cap. 14. Jacob. Gothofr. ad Cod. Theod. etc. Hinc Homines generatim posterioribus saeculis dicti quivis alterius dominio quavis ratione subjecti, seu essent ii servilis conditionis, seu ingenuae, sed obsequii ac servitii nexu superioribus dominis, atque adeo suis Principibus ratione debitae fidelitatis subditi.

Prioris speciei Homines sunt, quos Denariales, Chartularios, Ecclesiasticos, Fiscales, Regios, de Corpore, Pertinentes, et ejusmodi nominant, ut alterius Commendati, Casati, Feudales, Exercitales, Franci, Romani, etc. qui nullo scilicet viliori servitutis nexu, sed ex fidelitate, vel ex obsequio dominis suis quodammodo subsunt. De his sigillatim agimus in singulis epithetis.

Triplicem porro hominum liberorum, etiamsi subditorum, conditionem observare est ex Lege Longob. Alii enim primae, alii mediocris, alii denique minimae et infimae sortis erant, pro fortunae ac facultatum modo. Primae meminit lib. 1. tit. 9. § 21. Luitpr. 62. (6, 9.): Consuetudo enim est, ut pro minima persona, quae exercitalis homo invenitur esse, 150. sol. componantur, et pro eo, qui primus est, 300. sol.

Mediocres personae. Glossae antiquae MSS.: Pauper, mediocris. Habentur non semel in Legibus Wisig. lib. 9. tit. 2. § 8. lib. 12. tit. 2. § 15. in Legib. Burgund. tit. 2. § 2. tit. 26. § 2. et in Addit. 1. ad easdem Leges cap. 14. Medii Alemanni, in Legib. Alem. tit. 68. § 4. Ita passim in Cod. Th. mediocres, pro pauperioribus ac infimis, respectu potentum, dicuntur, in leg. 3. 4. de Extraord. muneribus, (11, 16.) paupertate mediocres, in leg. 14. de Censitor. (13, 11.) mediocritas, pro paupertate, in leg. 27. de Annona, (11, 1.) etc. et in hac Inscriptione, Lugduni: D. M. Jovino Valerioni vet. ex leg. 1. M. Julia Materna conjugi incomparabili memoriam posuit e mediocritate sua, et sub ascia dedicavit. Julius Firmicus lib. 4. Mathes. cap. 7: Mediocres in vita, et qui neque facultatibus abundent, etc.

Homines denique minores, in Legibus Longob. lib. 1. tit. 14. § 7. Luitpr. 82. (6, 29.) qui nec casas nec terras habent, qui et minimae personae, cujusmodi sunt exercitales homines, ibidem tit. 9. § 21. minimi maximique in l. un. Cod. Th. de Grege domin. (10, 6.). Vide Manus. Sed praesertim unice et nude.

Homines appellari coepere, vassalli et clientes, qui ratione beneficiorum ac feudorum dominis suis, speciali ad id facta professione, quae ex hoc hominium et homagium dicta est, fidem et servitium, seu militiae, vel placitorum, aut quodvis aliud debebant: qua quidem notione vocem Homme usurpant passim Consuetudines nostrae municipales, quarum locos indivicavit Raguellus. Annales Francor. Fuld. ann. 884: Ibi inter alia veniens Zwentibaldus Dux cum principalibus suis, Homo, sicut mos est, per manus Imperatoris efficitur, contestatus illi fidelitatem juramento, etc. Anno 887: Quem Imperator.... honorifice suscepit ad Hominem, sibique adoptivum filium eum injunxit. Acta Episcopor. Cenom. pag. 244: Venientes ergo parati auro et argento et vestimentis nobilibus ad praedictum Regem Francorum gloriosissimum Carolum, deprecati sunt, ut sui mererentur effici Homines: qui et quadam humana cupiditate illusus suscepit eos, et eorum beneficia sua largitione habere promisit. Vita S. Remberti Archiep. Hamburg. n. 27: Ut per manus acceptionem Hominem illum Regis fieri, et inter Consiliarios ejus collocari obtinuit. Eadmerus lib. 2. Vitae S. Anselmi Cant. Arch. cap. 38: Homo Ducis (Rogerii) Rogerus Comes de Sicilia. Vetus Charta apnd Beslium pag. 389: Amonuit Hugonem, ut fieret Homo supradicto Bernardo pro ipsam partem de castro, qui fuerat patri suo. Et infra: Promisit ei Comes sicut debet senior suo Homini rationem vel finem, etc. Charta ann. 1246. ex Hist. Mediani Monasterii pag. 284: Noverint universi praesentes litteras inspecturi, quod ego Hugo de Parvapetra Comes, sum Homo illustrissimi viri Mathaei Ducis Lotharingiae, et Marchionis de terra Berkeim, sicuti bonae memoriae D. Philippus de Hilbevillari de dicta terra Homo suus erat. S. Bernardus Epist. 39. ad Theobaldum Comitem Campaniae Edit. Mabillonii ann. 1690. tom. 1. col. 51: Ipsa est uxor Belini illius Hominis vestri. Anna Comnena in Alexiade: Πείθει παραχρῆμα ἄνθρωπον αὺτοῦ γενέσθαι. Sic passim.

Charta ann. 1103. inter Probat tom. 2. Hist. Occit. col. 361: Dominus Montispessulani habuerat Hominem suum in omnibus placitis Montispessulani. Hons, pro, Homme, in Stabil. S. Ludov. cap. 23. 26. et alibi passim. Vide alia notione supra in Homata.

Homo, pro Subditus, Gall. Sujet, qui principi suo ratione fidelitatis astrictus est. Chron. Th. Otterbourne edit. Hearn. pag. 76: Monachos Cantuarienses profugavit (Joannes rex) et bona eorum confiscavit; qua etiam de causa papa Homines Johannis ab ejus fidelitate absolvit.

Homo dicitur etiam de femina, quae alicui domino homagii praestatione subjecta est. Charta Bald. dom. de Muy et de Estrées ann. 1241. in Chartul. abb. Montis S. Mart. 1. ch. 96: Cum mulier nobilis Joia vidua, domina de Wallaincort, Homo nostra, etc.

Homo, pro marito, quomodo Homme Galli dicimus. Gregorius M. lib. 6. Epist. 27: Quod vero scribitis, ut excellentissimae filiae meae Gurdiae et sanctissimae filiae ejus domnae Theotistae, et magnificis earum Hominibus Domno Marino et Domno Christodoro scribere debeam, etc.

Homines ad Arma, Cataphracti equites, nostris, Hommes d'armes. Joannes Fortescutus de Laudibus Legum Angliae cap. 35: Reminiscere...... qualiter villas et oppida regni Franciae frugum opulentissima, dum ibidem peregrinabaris, conspexisti Regis terrae illius Hominibus ad arma, et eorum equis ita onusta, ut vix in eorum aliquibus quam magnis oppidis tu hospitari valebas, etc.

Homines de Capite. Ii plerumque intelliguntur qui manumissi fuerant sub conditione operarum, servitii, aut census annui. Vide, Capitales Homines.

Homo Capitis, Idem qui de Capite. Arest. ann. 1311. in Reg. Olim parlam. Paris: In villa S. Quintini, quando aliquis Homo capitis suspectus de aliquo maleficio, etc.

Homines Casati, Spelmanno, qui in aedibus serviunt. Capitul. lib. 5. cap. 136: Biduanas omnes faciant, tam Episcopi, Monachi et Moniales, quam Canonici, et eorum infra Casati Homines. Vide Casati.

Homo Coactus, servituti glebariae obnoxius. Charta ann. 1223. ex Chartul. Campan. fol. 190: Item (dicit comes) de Hominibus coactis, ut redimerent escheetas.

Homo ad Collum, Qui onus ad collum portat, in Libert. Clarim. ann. 1248. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 600. art. 13.

Homo Commendatus, Eidem Spelmanno, qui se in manum alterius commendavit, causa patrocinii. Lex Ripuar. tit. 72. § 5: Homo commendatus, vel fugitivus, etc. Quaenam vero fuerit eorum conditio discere est in voce Commendatus, quam videsis.

Homines Conditionati. Vide supra Conditionati.

Homines de Corpore, Servituti glebariae obnoxii, qui censum debent de capite, Capite censi. Homines de corpore, ascriptitii seu glebae affixi, aut alterius servilis conditionis, in Statuto Philippi Pulcri anno 1302. pro reformat. Regni art. 63. Charta Philippi Aug. Regis Fr. 1180. pro Ecclesia Aurelian.: Servos et ancillas, quos Homines de corpore appellamus,... ab omni jugo servitutis absolvimus. Bulla Gregorii IX. PP. ann. 1240. in Histor. Monast. S. Mariae Suession. pag. 451: Originarii Monasterii vestri, quos Homines de corpore patria censuit appellandos. Charta Amaluini Abb. Silvae Majoris ann. 1207. in Tabular. Campan. Bibl. Th. pag. 284: Si dominus hominis illius juramento trium Militum et trium aliorum proborum hominum probaverit, quod ille sit Homo suus de corpore, et quod eum pro voluntate sua sicut Hominem de corpore tailliabat. Arestum Paris. 28. Jan. 1319: Proponebat, quod dicta Agnes est Femina sua de corpore tailliabilis de alto et basso ad voluntatem, et astricta eidem Militi, videlicet ad tallias, forismaritagium, et mortuam manum, et alias redhibentias, etc. Consuetudo Vitriac. art. 145: Tous Hommes et Femmes de corps sont au baillage de poursuite, en quelque lieu qu'ils aillent demeurer, soit lieu franc ou non, et les peuvent les Seigneurs reclamer, et faire reclamer, si bon leur semble, car tels Hommes et Femmes de corps sont censez et reputez du pied et partie de la terre, et se baillent en aveu et denombrement par les vassaux, avec leurs autres terres. Adde Chartam Communiae S. Quintini ann. 1195. Historiam Ecclesiae S. Aniani in Probat. pag. 100. 101. Doubletum pag. 907. Pithoeum ad Consuetud. Trecensem pag. 14. etc. Vide Capitale et Manumissio.

Horum conditionem apprime describit Inquisit. ann. 1263. in Reg. parlam. B. Mart. hyem.: Decanus et capitulum Paris. intendebant probare quod Johannes de Civilliaco est Homo de corpore ecclesiae B. Mariae Paris. Homines autem de corpore intelligunt, secundum consuetudinem hujus patriae, in quibus ecclesia Paris. habet ista jura quae sequuntur: videlicet manummortuam, forismaritagium, quod non possint promoveri ad clericatum sine licentia capituli: item quod commutantur cum aliis hominibus de corpore aliorum dominorum, persona pro persona: item non habent illam liberam testamenti factionem, quam habent liberi homines istius patriae.

Humanius tamen interdum cum iisdem actum est, ut colligitur ex Charta Guiardi archidiac. Trec. ann. 1215. in Chartul. Campan. ex Cod. reg. 5993. fol. 27. r°: Blancha illustris comitissa Trecensis ad multas preces quas ei fecimus, nobis, accommodavit Stephanum cutellarium et Mariam uxorem ejus, homines suos, ad serviendum nobis quamdiu vixerimus ad expensas eorum, tali modo quod.... post decessum nostrum ad dominam comitissam et ad haeredes suos, tanquam Homines eorum de corpore sine contradictione aliqua revertentur. Concessit autem dicta domina comitissa pro servitio, quod nobis exhibebunt praedicti Stephanus et Maria, ipsos fore liberos ab omni tallia, tolta, demanda et exactione, per duos solidos singulis annis ipsi comitissae, vel mandato ejus in festo S. Remigii persolvendos. Et quidem Homines de corpore aliquando appellati videntur, quod operas manuales tantum deberent. Charta ann. 1252. ex Chartul. Campan. in Cam. Comput. Paris. fol. 452. v°. col. 1: Promittentes per fidem suam in manu nostra praestitam, quod nec in corpore dictae uxoris nec corporibus suorum haeredum natorum de suo corpore et nasciturorum, ratione alicujus servitutis, et haeredes sui aliquid in posterum reclamabunt. Vide infra Homines de suis manibus.

Homo Ligius de Corpore, Qui censum de capite Domino debet, nulla facta reservatione. Consuet. Tolos. rubr. de Homagiis n. 7: Si aliquis Homo Ligius de corpore et casalagio, vel de corpore sine casalagio, qui sit alicujus domini, contrahat matrimonium cum aliqua muliere quae sit libera, etc.

Homines Cubantes, et Levantes. Mansionarii, manentes, Gall. Levans et Couchans. Vetus Inquisitio in Regesto Philippi Aug. Herouvalliano: Abbas eum requisivit tanquam hominem suum Cubantem et Levantem. Vide Levantes et Cubantes in Levare.

Homines Ecclesiastici, In servitium alicujus Ecclesiae adscripti, in Lege Ripuar. tit. 10. § 1. tit. 11. § 3. tit. 18. § 3. tit. 19. § 2. 3. tit. 22. in Capitul. Caroli M. lib. 5. cap. 151. 303. in Capitul. Caroli C. tit. 23. c. 14. Ecclesiastica femina, in Leg. Ripuar. tit. 14. § 1. qui in Capitulis Caroli C. tit. 9. cap. ult. Mancipia Ecclesiastica dicuntur. Capitulare Compendiense Caroli C. ann. 868. cap. ult.: Neque mancipia Ecclesiastica quisquam nisi ad libertatem commutet, videlicet ut mancipia, quae pro Ecclesiastico dabuntur, in Ecclesiae servitute permaneant, et Ecclesiasticus Homo, qui commutatus fuerit, perpetua libertate fruatur. Testament. S. Remigii apud Flodoardum lib. 2: Vitis plantam super vineam meam... possidebunt, cum Melanio vinitore, quem do in loco Ecclesiastici hominis Albovichi, etc.

Homines Exercitales, Milites qui militant in exercitu. Leges Longobard. lib. 1. tit. 9. § 21. Luitpr. 62. (6, 9.): Consuetudo enim est, ut pro minima persona quae Exercitalis Homo invenitur esse, 150. sol. componant, et pro eo qui primus est 300. sol. Leges Wisigoth. lib. 9. tit. 2. § 9: Si quisque Exercitalium in eamdem bellicam expeditionem proficiscens, minime Ducem secutus fuerit, etc. Vide Exercitales.

Homo pro Falce, Qui operam cum falce praestare debet. Libert. Clarim. ann. 1248. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 601. art. 27: Insuper, qui contumaciter ad corveiam faciendam non venerit, Homo pro falce debebit six deniers. Vide supra Falcatio.

Homo Fidei, Homme de foy, Vassallus, fidei sacramento astrictus, in Charta ann. 1363. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 529. Vide infra Homo Homagii.

Homines Fiscales et Fiscalini. Vide in Fiscus.

Homines Franci. Vide, Franci.

Homines Francigenae, Franci, in Charta Sancii comit. pro fundat. S. Severi in Vasconia. Vide, Franci.

Homo Frumenti, Qui praestationem frumentariam debet. Declar. Joan. de Sacrocaesare milit. ann. 1318. in Reg. 112. Chartoph. reg. ch. 6: Item pour ce que li Homme du froment valent une foiz plus et autre moins, et pour ce que nous devons donner à mangier et à boire à ceux qui doivent ledit froment, etc.

Homo Generosus, Nobilis, ingenuus. Charta ann. 1407. ex Cod. reg. 8387. 4. fol. 36. r°: Mandamus praeterea tenore praesentium... omnibus et singulis generosis et aliis Hominibus et habitatoribus dictarum terrarum, quathinus donatarium supradictum in eorum verum dominum recipiant et ei obediant. Apud Catalonios Homo generosus, idem qui mox, Honoratus.

Homo de Guerra, Militaris, vulgo Homme de guerre. Guill. de Podio-Laurentii in Chronico: Si quis etiam Homo de guerra gradiens cum eis inveniretur ab hostibus tutus erat.

Homo Homagii, Vassallus homagio obnoxius. Charta Joann. abb. Maurimon. ann. 1346. ex Cod. reg. 9861. 2. 2. fol. 36. v°.: Item (habeo) viginti quatuor vel circa milites et armigeros in Homines fidelitatis, homagii seu vassallos. Inquisit. ann. 1449. ex Tabul. D. Venciae: Interrogatus an cognosceret dictum dominum testatorem, dixit quod sic, et bene debuit eum cognoscere, cum ipse testis esset Homo homagii dicti domini testatoris.

Homo Honoratus, Civis praecipuus, qui in dignitatibus urbis constitutus est et inter nobiles quarti ordinis apud Catalonios, ut et Homo de paratico, annumeratus. Consule Disquisit. histor. D. Xaupi de Civibus honorat. Barcin. et Perpin. Constit. Jacobi II. reg. Aragon. ann. 1321: Intelligimus de hominibus de paratico sive de genere militari, et de Homine honorato civitatis vel villae. Alia Petri III. itidem reg. Aragon. ann. 1359: Et si forsan contigerit quod aliquis baro, miles, vel homo de paratico, civis, burgensis vel Homo villae honoratus, etc. Vide Honorati.

Homines de Imperio, Qui intra imperii fines sub imperatoris ditione manent, in Charta ann. 1212. ex Chartul. Campan. fol. 444. col. 2. opponuntur Hominibus de Potestate.

Homo Ingenitus, perperam pro Ingenuus, in Charta Phil. Aug. ann. 1184. ex Chartul. 34. bis. Chartoph. reg. part. 1. fol. 12. v°. col. 2.

Homo Justitiae, Alicujus jurisdictioni et justitiae subditus, Gall. Justiciable. Lit. admort. pro abb. de Chases dioec. S. Flori ann. 1464. in Reg. 199. Chartoph. reg. ch. 418: Item huit Hommes de justice moyenne et basse; et vault chacun homme en rente assise deux solz.

Homo Legalis, Adolescens. Chartul. S. Joan. Angeriac. fol. 177. r°: Quod si noluero monachus fieri, suscipiant unum de filiis meis cum augmento quod faciam, non tamen infantem, sed Hominem legalem quindecim annorum aetatis aut amplius. Vide Legalis.

Homines Legitimi, Iidem qui Boni vel Probi homines, ii scilicet qui in placitis publicis judicia exercebant. Charta ann. 1138. ex Tabul. capit. Carnot.: Homines legitimi de ipsa terra, vidente ipso (Ursione de Merlaio) juraverunt in capitulo quia injuste hoc pedagium acciperet. Charta Phil. comit. Fland. ann. 1211: Si quis burgensis S. Audomari alicui pecuniam suam crediderit, et ille cui credita est coram legitimis Hominibus et in villa haereditariis sponte concesserit, etc. Interdum nude ii significantur, qui ex lege idonei sunt ad aliquid faciendum. Libert. Calvimont. ann. 1247. tom. 8. Ordinat. reg. Franc. pag. 516. art. 7: Si vero de legitimis Hominibus duellum factum fuerit, etc. Vide, Legitimus.

Homines Ligii. Vide Ligius.

Homines Linei, vel Lignei, Hominum membra ex ligno vel lino quae in biviis et compitis a veteribus Gallis superstitiose collocabantur. Vide Pedes lignei in Pes.

Homines Manus mortuae, Servi glebae. Vide in Manus.

Homines de suis Manibus, ab iis qui nude Homines dicebantur distincti; unde fortassis intelligendi qui ad homagium manuum admittebantur. Chartularium AEduense in Catalogo feudorum Castellaniae D. de Glane ann. 1262: Item li Boisserans de AEdua sunt homines domini de Glane. Sed dominus de Glane recepit Guillelmum Boisserans in Hominem de suis manibus.

Ii potius videntur, qui a servitute glebae manumissi, operas manuales tantum debent. Charta Odonis Ragoz dom. S. Sepulcri ann. 1238. in Chartul. Campan. ex Cam. Comput. Paris. fol. 448. v°. col. 1: Manumisi Huetum de Chauchigniaco hominem meum de corpore, tali conditione quod... remaneret Homo meus de manibus suis. Vide supra Homines de Corpore.

Homines de Mansata, Qui ratione alicujus mansi seu possessionis alicui domino subjecti sunt. Homines de mansata seu servos ac manentes, cum eorum liberis et famulis, in Inventar. Ms. ann. 1366. Vide in Mansus.

Homines de Manupastu, Domestici. Vide Manupastus.

Homines sine Medio, Qui nullo medio a Rege aliquod feudum tenent, in veteri Chronico Flandriae cap. 66.

Homo Motarius, Gall. Homme motier, Qui pensitationi, quae molta nuncupabatur, obnoxius est. Charta ann. 1308. ex Bibl. reg.: Et se il avenoit que entre ledit chevalier et les siens d'une part, les hommes baniers ou motiers d'autre, eust contans, veut li roys que la querelle, etc. Vide Molta 2.

Homo Mundi. Epist. ann. 1380. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag. 44. col. 1: Fuit dictum sibi per fide dignos et michi quod ipse (rex) erat à Beuté extra Parisius, et quod Homo mundi, qui vellet pro negociis sibi loqui, non poterat intrare, et quod frustra iremus. Phrasis Gallica, qu'homme au monde ne pourroit, etc. Id est, nemo, nullus.

Homo Naturalis, Instructus natura seu ea parte corporis, qua quis vir est. Lit. remiss. ann. 1469. in Reg. 196. Chartoph. reg. ch. 82: Icelle Marotte mettoit sus au suppliant (son mary) qu'il nestoit pas Homme naturel, ne capable de mariage. Vide Natura 1.

Homines Novi, apud Spelmannum, qui novo donantur feodo.

Homo de Paratico. Vide supra Homo honoratus.

Homo Pedes, vel de Pede, Plebeius, infimae conditionis. Curia 2. gener. Terracon. sub Jacobo I. reg.: Statuimus quod omnes Homines de pede, tam rustici quam villani, sive sint nostri, sive ecclesiarum, etc. Constit. MSS. Petri III. reg. Aragon. ann. 1351: Et qui contrafecerit, si miles vel homo paraticus, aut civis, aut homo villae honoratus fuerit, ad exilium decennii ex sola delatione absque spe veniae condempnetur; et si Homo pedes fuerit, pugnum amittat.

Homines Pertinentes, Eidem Spelmanno, qui glebae adscribuntur, Servi feodales. Leges Longobard. lib. 1. tit. 16. § 8. Aistulph. 6.: Si Homines Pertinentes sine voluntate domini sui hoc fecerint. Leo Marsic. lib. 3. cap. 43: Familias Hominum ad ipsum locum Pertinentes.

Homo de Plassa, Hispanis Hombre de plaza, Homo publicus, praecipuusque ac notus. Instr. pacis inter cives et burg. Narbon. ann. 1236. inter Probat. tom. 3. Hist. Occit. col. 380: Si aliquis homo... hujusmodi treugas frangere... praesumpserit, det nomine poenae,... si fuerit miles, vel Homo de plassa, D. solidos Melgor, et si fuerit ministerialis, vel quaelibet alia persona, C. solidos Melgor.

Homo de Prosecutione, Gall. Homme de poursuite, Quem fugitivum dominus sequi et requirere ex jure potest. Lit. ann. 1388. in Reg. 138. Chartoph. reg. ch. 267: Johannem Villeloup hominem dicti nostri prioratus esse dicebamus de corpore et capite, taillabilem et explectabilem de alto et basso, ac etiam de prosecutione et manumortabilem. Libert. villae d'Ecan ann. 1371. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 390. art. 1: Noz hommes et femmes de corps, mainmortables et de poursuite, etc. Vide Secta fugitivi in Fugaces.

Homo Quaestalis, Quaestae seu tributo obnoxius. Reg. Cam. Comput. Paris. sign. JJ. rub. fol. 10. r°.: Jurati dixerunt et recognoverunt se esse Homines quaestales domini regis Angliae et ducis Aquitaniae. Vide in Quaesta.

Homines Regis vel Regii, Iidem qui Fiscalini et Longobardis Aldiones, qui ad praedium Regis vel fisci pertinent. Lex Ripuar. tit. 11. § 3: Si quis Regio aut Ecclesiastico Homini de quacumquelibet re forciam fecerit. Leges Caroli M. apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 107. 109.: Homo Regis, id est, fiscalinus, vel Ecclesiasticus, id est lidus, interfectus c. solid. componatur. Homo Regis, Homme le Roy. Ita se inscribit Johannes de Kieurchis Praepositus S. Quintini.

Homo Regis, id est, Nobilis, in Jure Danico apud Ludewig. tom. 12. Reliq. MSS. pag. 181.

Homo Remanens in Pedibus suis. Charta ann. circ. 1080. ex Bibl. Colbert.: Emendet Bernardus de Aviciano Imberto et suis totas malefactas quas Imbertus habet factas de ipso castello Enforas, post Imbertus ipsum castellum sibi abstulit, et ita tamdiu suus Homo remaneat in pedibus. Infra: Donec suus Homo permaneat in pedibus. Id est, ni fallor, quamdiu in ejus servitio militari perseveraverit.

Homines Sanctuarii, Iidem qui Ecclesiastici, ad Sanctos seu ad Ecclesiam pertinentes, Ecclesiarum tenentes. Vide Sanctuarius.

Homines Signi, Qui nostris dicuntur Consuetudinarii, seu Coustumiers, qui servitium domino debent. Vide Signum, servitium, in Signum.

Homo Status, Gall. Homme d'estat, Liberae conditionis, qui sui juris est. Lit. remiss. ann. 1381. in Reg. 120. Chartoph. reg. ch. 315: Lequel Hilet appella l'exposant sanglant villain, sers taillable; dont ledit exposant, qui est Homme d'estat, et non pas de serve condition, doulent et courrociez, etc. Vide infra Status 13.

Homo Terrenus, Vassallus, tenens. Charta ann. 1093. tom. 3. Gall. Christ. inter Instr. col. 114: Nobilis vir Ingelrannus Homo meus Terrenus castri Lileriensis dominus, etc.

Homines Veragi, Veraces, probi. Praeceptum Carolomanni Reg. ann. 770. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 33: Dum de hac causa sic ante nos fuit ratio deducta, et suam vel suis gamaldionis, tam per veragos Homines, quamque per confirmationis Regum cognovimus, justitiam ei reddimus. Vide Boni homines.

Homo Venditus. Leges Malcolmi II. Reg. Scotiae cap. 3. § 1. et 2: Item ordinaverunt pro sustentatione Justitiarii quolibet die itineris sui centum solidos. Item Clericis suis, pro quolibet Homine amerciato, vel vendito, duos solidos: et pro quolibet homine mundato per assisam, pro tractu extra rotolos, 4. denarios. Ubi Skenaeus hominem amerciatum intelligit, qui legitime citatus, ut in itinere seu Curia Justitiarii compareat, se non sistit, ideoque ratione suae contumaciae amerciatur, et mulctam solvit. Hominem autem venditum, qui in itinere coram Justitiario comparet, crimen sibi objectum, pro quo fuit attachiatus, confitetur, et pro eo cum Justitiario, certo quasi pretio interveniente transigit: ita ut alter witam vel poenam pecuniariam pro crimine ipsa lege debitam redimat; alter vero, nempe Justitiarius, haec eadem accepta pecunia ei vendat. Vulgo Compositionem vocant.

Homo, Qui aliis servis praeest. Codex MS. Irminonis Abb. Sangerm. fol. 57. col. 1.: Eurinus servus... habet de terra arabili bun. v... sed pro ipsa wacaritiam quod praevidet non solvit denar. sed facit curvadas et rigas, quantascumque sibi jusserit Homo, et solvit pullos iii. cum ovis.

Homo, Homonis, pro Hominis, licentia plusquam Poetica. Hincmarus Rem. in Opusculis pag. 383: Ne tibi sis sapiens multum, quod caecat Homonem. Salomon Episcopus apud Canisium: Tunc igitur veterem deponens Martyr Homonem. Ordericus Vitalis lib. 6. pag. 626: Inter silvestres ubi pauper mansit Homones.