Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): HONESTE

HONESTE, Viriliter, fortiter. Roberti Monachi Hist. Palaest. lib. 4. cap. 18. apud Ludewig. tom. 3. pag. 10: Videntes autem aliae acies quod vexillum Boamundi tam Honeste esset ante alios delatum, illico redierunt retrorsum. Ibidem pag. 83: Quia jam cum iis in retroactis Honeste pugnaverat, pacem obtinuit.