Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): HONORO

HONORO, (HONORARE) Forte pro Onerare, hoc est, alicui servitio subjicere; nisi Honorare hic idem sit ac donare. In honorem seu feudum concedere. Vide in Honor. Charta ann. 1261. ex Chartul. S. Vandreg. tom. 1. pag. 161: Nec de caetero possim haereditatem meam vendere, nec alicui obligare nec Honorare absque eorum licentia Forte donare, ut Honorare, 3. Germ. Verehren. Theoder. Comit. Holland. Chart. ann. 1083. apud Kluit Hist. Comit. Holland. tom. 2. part. 1. num. 19: Antecessores nostri ex propriis possessionibus eandem ecclesiam dei construxerunt, ditaverunt et Honoraverunt.