Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): HORTUS

HORTUS Dominicalis, Abbatialis. Transactio inter Abbatem et Monachos Crassenses ann. 1351. ex lib. viridi fol. 53: Et de aliis herbis quae crescunt in Horto Dominicali ipsius Monasterii, et fabas teneres.

Hortus, Septum, Gall. Clos. Charta ann. 1122. tom. 2. Rerum Mogunt. pag. 744: Et una carrata vini, in una dumtaxat vinearum, quas Hortos vocant, juxta muros castelli jacentium.

Hortum. Testamentum S. Gennadii Episcopi Asturic. tom. 3. Concil. Hispan. pag. 172: Terra de Scalido ejeci; Horta et omnia quae ad usum Monasterii pertinent, imposui.

Hortale. Johannis de Cermenate Hist. de Mediolano cap. 27. apud Murator. tom. 9. col. 1245: Non plura inquiens invalidum e lecto tollit, quem transacto vicino muro per Hortalia Monasterii Horoni in monialium interiora domus secum defert. Chron. Modoet. apud eumdem tom. 12. col. 1100: Guido a domo sua per vicina hospitia, muros et Hortalia transiens, etc.

Hortalis, Italis, Hortali luogo di molti horti, Curtilis: in Charta anni 1009. apud Ughellum tom. 3. pag. 61. et in alia Willelmi Regis Siciliae ann. 1179. apud eumdem tom. 7. pag. 715. Charta ann. 845: in Append. ad Marcam. Hispan. col. 781: Vindo illas villas jamdictas... cum casalibus et Hortalibus, cum pratis et pascuis, etc. Libertates Regni Majoricarum ann. 1248. apud Joan. Dametum in Hist. Regni Balearici: Et damus vobis casas et casales, hortos et Hortales, etc. Matth. Villaneus lib. 9. cap. 79: Ne condussono tra gli Hortali dentro.

Hortifer, Hortus, Curtilis. Vetus Charta apud Vadianum, de Monasteriis, etc.: Cum curtis clausis, cum Hortiferis, vel pomiferis, vel officinis, quae ibi esse videntur.

Hortalitium, diminut. ab Hortus. Vita B. Luchesii tom. 3. Aprilis pag. 599: Cuncta si quidem quae de agello sive Hortalitio provenire poterant, quasi manu perforata peregrinis et advenis... erogabat. Bulla Martini V. PP. ann. 1423. in Bullario Carmelit. pag. 175: De bonis sibi a Deo collatis quoddam oratorium cum ecclesia, coemeterio, campanili, campana, nec non domibus, hortis, Hortalitiis. Eadem occurrunt in alia Bulla Calisti III. PP. ann. 1457. apud Miraeum tom. 1. Diplom. Belgic. pag. 457.

Horticellus, Eadem notione. Bulla Stephani III. PP. ann. 755. apud Felibian. in Hist. S. Dionysii pag. xxviii: Igitur quia petistis a nobis quatenus... domum positam juxta Monasterium B. Martini cum inferioribus st superioribus suis, cum metatu suo et Horticello... vobis ad tempus emissa praeceptione concedere deberemus.

Horticula, Hortulanus. Epistola Johannis de Monasteriolo apud Marten. tom. 2. Ampliss. Collect. col. 1391: Horticulam censuarium... qui Parisius, ut assolet, nuperius cum vehiculis suis proficiscens, in alliis, cepibus, porris, caulibus, etc.

Horticulus, Hortulanus, hortorum colens. Vetus Gloss. MS. Sangerm.

Hortilio, Hortulanus; sed proprie arearum, des aires, nostris, Ortillon. Gloss. Isid.: Hortilio, Horti custos. Will. Brito in Vocabul.: Ortus, unde Hortilio, et hortolanus.

Ortilis, Hortus. Charta Abbonis pro fundatione Monasterii Novalicensis ex Tabulario Ecclesiae Gratianopolit. fol. 48: Et in Massilia res nostras proprias, casas, et Ortiles, quae de avunculo meo Dodone obvenit, et de avia mea Dodina. Similiter ad Pero casas et Ortiles, qui mihi de parente mea Godane obvenit.

Hortolanus, seu Ortolanus. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 593: Et totam decimam feriae S. Christophori,... et in Marchesio unum Ortolanum quietum cum sua terra. Vide Ortolanus.

Hortulanus, Officium Monasticum, cui horti cura incumbit, apud Udalricum in Consuetud. Cluniac. lib. 3. cap. 20. Liber Ordinis S. Victoris MS. cap. 11: Hortolanus Celerario subjectus est, ut si quid fuerit in horto, quod ipse velit, et expedire noverit, ad servitium fratrum accipiat. Vide Adalhart. Statut. S. Petri Corbeien. lib. 2. cap. 1.

Hortolagium, Praestatio pro leguminibus quae in hortis crescunt. Et ipsamet legumina et olera cujusvis generis. Vide Ortolagium in Ortal. Tabularium Episcopatus Autissiod.: Debet quilibet denariatam de quocumque Ortolagio, nisi fuerit de suo orto, et si de suo orto, nihil debet. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 436: Eis dedit pro 5. acris terrae, et pro una (sic) Ortolagio, et nona garba totius lucrationis, etc. Notitia Ecclesiae Diniensis per Gassendum pag. 83. e Tabulario ejusd. Eccl. ad ann. 1320: Bona, proventus.... Praepositurae consistunt... in quartaria apud aquas calidas et illis partibus, quae consistit in Hortolagiis et aliis obventionibus. Observandum porro, ea vocabula plerumque absque aspiratione scribi, quomodo apud veteres, ut auctores sunt Varro et Festus.

Hortularia, Olera, legumina, et alia id genus quae in hortis nascuntur. Charta ann. 1108. apud Baluzium tom. 5. Miscell. pag. 373: Quatenus Monachi hortum suum et quod in horto excolerent absque reclamatione et alicujus dominationis redhibitione possiderent; excepto si olera horti vel fructus arborum et cetera Hortularia venundarentur, tunc de venalibus decimum Canonicis darent.

Hortaligia, Eadem notione, in Statutis MSS. Augerii II. Episc. Conseran. ann. 1280: Bladum, vinum, Hortaligia, fenum, fructus, etc. clerici decimare non praesumant.

Hortoragliae, Idem. Stat. Montisreg. pag. 225: Item statutum est quod qui ceperit alienos fructus domesticos, rapas vel Hortoraglias, ubicumque essent, solvat bannum, etc. Vide supra Hortalia et infra Ortolaglia.

Hortulatio, Hortorum cultus. Chronic. S. Michael. in pago Virdun. cap. 34. ap. Pertz. Script. tom. 4. pag. 85: Remotiora vero.... agriculturae vel hortulationi se commodant.