Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): HOSPITALITAS

HOSPITALITAS, Studium, quo quis afficitur erga peregrinos, quos benigne excipit: vox Latinis Scriptoribus nota. Hanc in Germanis Tacitus, in Slavis mire commendat Helmoldus lib. 1. cap. 83. et lib. 2. cap. 12. A Francis etiam nostris hanc maxime cultam docet Capitulare 1. Caroli M. ann. 802. cap. 27: Praecipimusque, ut in omni regno nostro neque dives neque pauper peregrinis hospitia denegare audeant, id est sive peregrinis propter Deum ambulantibus per terram, sive cuilibet itineranti propter amorem Dei et propter salutem animae suae, tectum et focum nemo illi deneget. Capitulare 5. ann. 803. cap. 16: Ut infra regna Christo propitio nostra omnibus itinerantibus nullas hospitium deneget, mansionem et focum tantum. Similiter pastum nullus contendere faciat, excepto prato et messe. Adde Capitul. 5. Caroli M. incerti anni cap. 8. Capitul. Caroli C. Compendiense ann. 868. cap. 1. et Concilium apud S. Macram ann. 881. cap. 4: Hospitalitatem supervenientium hospitum et receptionem pauperum ibidem disponant et ordinent. Hospitalitatem dare, hospitio excipere, in Lege Salica tit. 57. § 5. Vide Capitul. Aquisgran. ann. 789. cap. 73. lib. 1. Capit. cap. 70. Capitula Carlomanni tit. 2. § 12. 13. Cumeanum Abbat. de Mensura poenitentiar. cap. 8. Poenitentiale Egberti cap. 18. Supplicem libellum Monachorum Fuldensium Carolo Magno oblatum cap. 14. Murator. Antiq. Ital. med. aevi tom. 3. col. 581. B. etc.

Hospitalitas, Metati onus, cui omnes obnoxii, praeter eos, qui illustribus donati erant dignitatibus, in leg. 3. 10. 11. 12. etc. Cod. Th. de Metatis, (7, 8.) Ubi hospitalitatis munus, praebitio, hospitum molestia, inquietudo. Ita

Hospitalitas, usurpatur pro gisto seu procuratione, in Capitulari 1. anno 809. cap. 35. Capitul. 2. ejusdem ann. cap. 15. et lib. 3. Capit. cap. 25: De Hospitalitate et susceptione itinerantium, tam Missorum nostrorum, quam reliquorum bonorum hominum. Tabular. S. Albini Andegav.: Gaufredus Comes concessit auctoritate sua, ut nulla dominatio Hospitalitatis ab ullo homine habeatur ibi, nec Vice-Comitis, nec cujuslibet Vicarii, etc. Idem Tabular.: Uxor Herberti de Buziaco clamabat erga Monachos S. Albini pro quodam beneficio suo, quod ille fecerat, quandam consuetudinem scilicet hospitandi se et suos missos per consuetudinem Andecavis, et in omnibus obedientiis S. Albini, etc. Charta Roberti Ducis Burgund. anno 1040. ex Tabul. S. Germani Pratensis: His consuetudines Guerpivi, scilicet mei hospitalem susceptionem, et canum meorum Hospitalitatem et pabulum, etc. Alia Theobaldi Comitis Blesensis ann. 1140. ex eodem Tabul.: Quod Hilduinus et servientes ejus ex consuetudine exigere volebant hospitari pro libitu suo et procurari, quotiescunque, et cum quot hominibus vellent in terra S. Germani, etc. Infra: Et nullam aliam Hospitalitatem seu procurationem ipse vel milites, seu servientes ejus in praescriptam terram exigant. Concilium Narbonense ann. 1054. cap. 16: Neque per vim, neque per vicariam, neque per districtionem ibi ullam Hospitalitatem accipiat. Charta Widonis de Monte Falconis anno 1112. in Tabulario Ecclesiae Augustod.: Derelinquo penitus illam, quam ab Ecclesia S. Nazarii videbar habere consuetudinem, quae videlicet consuetudo Hospitalitas appellabatur. Alia Hervaei Episcopi Nivern. in Tabular. S. Cyrici n. 84: Similiter modo in altera villa, quae vocatur Ars, videlicet in horreo non capiebat consuetudines pravas, Hospitalitatem scilicet in anno bis vel ter cum suis Militibus. Ibid. Ch. 91: Habebant quondam consuetudinem apud nos vobis in anno cum tribus vel quatuor hominibus exhiberemus ei hospitalitatem. Alia ex Tabulario Dervensi: Neque carropera extorquere, neque pastum equorum vel canum, aut ursorum requirere, seu pedituram vel aliqua opera contra morem exigere, aut aliquam Hospitalitatem servientium hac illacque discurrentium repetere, etc. Alia Joannis Abbatis S. Bertini ann. 1228. in Tabulario ejusdem Monasterii: Procurationes autem, Hospitalitates, et omnes corveias, quas.... calumniabatur, etc. Infra: Nec venatores, nec canes mei, nec etiam aliqui ex parte mea precationes vel Hospitalitates habeant in curtibus supradictis. Occurrit praeterea hac notione apud Silvestrum Giraldum de Expugn. Hiberniae lib. 2. cap. 34. Ericum Upsaliensem lib. 5. Hist. Suecicae pag. 109. in Charta ann. 883. apud Steph. Baluzium in Append. ad Capitul. n. 117. et in Charta Christophori Ducis Lalandiae ann. 1360. apud Pontanum lib. 7. Rerum Danicar. pag. 489. Vide Haltaus. Glossar. German. voce Herberge, col. 880.

Hospitalitatis Domus, Hospitium, diversorium, apud Gregorium Turon. lib. 2. Mirac. cap. 15.

Hospitalitas, Hospitale, xenodochium. Henr. Knyghton lib. 1. cap. 2: Iste Robertus Mellent etiam Hospitalitatem de Bracleye fundavit et dotavit. Acta Episcoporum Cenoman. pag. 300: Fecit namque Hospitales domos, quae antea ligneae fuerant, petrinas: et Hospitalitatem pauperum Christi, quae necdum et loco illo lignea erat, constituit petrinam. Item

Hospitalitas, Eleemosyna, quae ad hospitalia praebetur. Chronicon Abbatum Lobiensium pag. 599: Fundos, Ecclesias, mensam nostram, decimas Hospitalitatis et eleemosynae dispertiens, ampliavit divitum abundantiam, et adauxit divitum seu pauperum inopiam. Infra: Haec sunt Hospitalitates et eleemosynae, etc.

Hospitalitas, Mansio, domus, domicilium. Charta ann. 1259. ex Tabul. Divion.: Ita quod in eisdem Ecclesiis instituantur perpetui Vicarii quibus assignentur sufficientes redditus et qui Hospitalitatem teneant et residentiam faciant in ipsis Ecclesiis et in eisdem continue deserviant.

Charta ann. 1258. ex Tabul. S. Vict. Massil.: Una cum tota jurisdictione, quam habemus in mansionibus, in Hospitalitatibus, in cellis, etc.