Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): HOSTIA

HOSTIA, Panis ad sacrificium Eucharisticum destinatus. Charta ann. 1257. ex Tabular. S. Mariani Autissiodor..: Dedi et concessi unum sextarium frumenti boni et laudabilis pro Hostiis in dicta ecclesia faciendis. Statuta Nicolai Gelant Episc. Andegav. ann. 1263. tom. 11. Spicileg. Acher. pag. 207: Prohibemus singulis Sacerdotibus parrochialibus ne ipsi parrochianis suis die Paschatis testes (f. tostas) seu Hostias loco panis benedicti ministrent, ne ex ejus ministratione seu receptione erubescentiam evitare videantur. Tabularium Abbatiae Melerei: Ego Mauritius de Credonio dedi B. M. de Melereio duo frumenti sextaria de Chantoceo ad faciendas Hostias in Corpus Domini consecrandas. Charta ann. 1420. apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 194: Et sic corpus Christi in Hostiis non secundum formam Ecclesiae rotundis, sed qualitercumque incisis, vel manibus fractis... conficiebant. Vide Oblata.

Nostris Hoiste, Oiste, et Oite, pro ipsa sacra Eucharistia. Glossar. Lat. Gall. ann. 1352. ex Cod. reg. 4120: Hostia, dicitur sacrificium, Oite Gallice. Lit. remiss. ann. 1382. in Reg. 120. Chartoph. reg. ch. 214: Lesquelz pillars... s'en alerent en l'église de Beon, en laquelle ils prindrent un joyau de cristal, qui estoit en maniere d'une custode pour porter le Corps N. S. J. C. et une boiste d'yvoire, où il avoit deux Oistes sacrées..... En widant unes besaches où les dites choses estoient, il chut une des boistes en laquelle estoient les deux Oistes sacrées; pourquoy ledit Guillaume prist à un drappel les dites Hoistes, et les remist en une des dites boistes, comme celui qui ne savoit se elles estoient sacrées, ou non. Vitae Patrum Mss.: Et quant il vint au sacrement, Que la sainte Oiste dut lever, etc.

Hostiae Divinae Celebratio, Missae sacrificium, in quo Corpus Christi conficitur. Hist. Fr. Sfortiae apud Murator. tom. 21. Script. Ital. col. 533. male notata 553. ad ann. 1449: Ille (Franciscus) cum ea ipsa hora celebrationi divinae Hostiae interesset, non modo pedem, sed ne faciem quidem aut vultum mutare visus, sacramenti celebrationisque exitum exspectavit.

Hostia sub imagine Salvatoris in throno sedentis celebris apud Divionem ubi religiose asservatur, hodieque notata conspicitur guttis sanguineis, quae olim manarunt, dum sacrilegus quidam Judaeus pluribus gladii ictibus confodisset. Breve Eugenii IV. PP. ann. 1433. apud Miraeum tom. 2. Diplom. Belgic. pag. 895: Tuis igitur in hac parte devotis supplicationibus annuentes, tibi Hostiam quamdam sub imagine Salvatoris in throno sedentis, mirabile Sacramentum Dominici Corporis, multis in locis a vesana cujusdam feritate gladii ictibus perforatam, et ex eo sanguine respersam in locis praefatis, quae in sacrario nostro erat recondita, tuae piae devotioni concedimus et donamus. Celeberrima quoque quae Parisiis in ecclesia parochiali S. Johannis in Grevia asservatur et colitur: rem utpote notam, et ad nostrum institutum non omnino pertinentem silentio praeterimus.

Hostiae Fractio, in solemni sacrificio apud Muz-arabes fit in novem partes suo quovis nomine distinctas. Officium Gothicum tom. 3. Conc. Hispan. pag. 266: Symbolo Apostolorum recitato, vel dum in choro illud absolvitur, frangit Hostiam sacerdos et patenae imponit... in novem (partes) eam dispescit, secundum praecipua novem fidei nostrae mysteria, in symbolo quod absolvitur contenta: dumque singulas partes frangit, ad earum quamlibet mysterii plena quaedam verba profert. Unaquaeque nomine proprio donatur: 1. Corporatio, 2. Nativitas, 3. Circumcisio, 4. Apparitio, 5. Passio, 6. Mors, 7. Resurrectio, 8. Gloria, 9. Regnum appellatur. Vide Glossar. med. Graecit. voce Μερίς, col. 907. c.

Hostiae Caudam Immolare, Proverbialis formula, pro, quod coeptum est perficere. Epistola Gaufredi Abbatis S. Barbarae apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 543: Dilecto dilectori suo Hugoni frater Gaufredus talarem induere tunicam, et Hostiae caudam immolare.