Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): HOSTIA

HOSTIA,² pro Hostisia, ut videtur; Servitium quod ratione hospitii a colono debetur. Chartularium SS. Trinitatis Cadom. fol. 46. v°: Hedricus 30. denar... et praeter haec Hostia et herces quae pluris facio. Vide Hospitatus in Hospes.

Hostiae Immolatitiae, quas stulti homines juxta Ecclesias ritu pagano faciunt sub nomine sanctorum Martyrum vel Confessorum Domini, in Capitulis Caroli M. ann. 769. cap. 6.