Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): HOSTIA

HOSTIA,³ Panis tenuissimus ex farina et aqua confectus in modum panis Eucharistici. Comput. ann. 1393. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag. 124. col. 2.: Solvi pro duabus libris specierum confictarum, scilicet manus-Christi et dragée perlade, et Hostiarum deauratarum, xvj. grossos. Vide Oblata.